Direct reading · Original
Book 29
Passage 1 of 8 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Bocchus quom cetera tum maxume benignitatem et studium Sullae lubens accepit. Romaeque legatis eius, postquam errasse regem et Iugurthae scelere lapsum deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur: 'Senatus et populus Romanus benefici et iniuriae memor esse solet. ceterum Boccho, quoniam paenitet, delicti gratiam facit: foedus et amicitia dabuntur, quom meruerit.' Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, quoius arbitratu communibus negotiis consuleretur, is missus cum praesidio equitum atque funditorum Balearum.