Direct reading · Original
Book 5
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
exuo, caseum cum pane propere ei porrigo, et Iuxta platanum istam residamus aio. Quo facto et ipse aliquid indidem sumo, eumque avide esitantem aspicio aliquanto intentiore macie atque pallore buxeo deficientem video. Sic denique eum vitalis color turbaverat ut mihi prae metu, nocturnas etiam Furias illas imaginanti, frustulum panis quod primum sumpseram, quamvis admodum modicum, mediis faucibus inhaereret, ac neque deorsum demeare neque sursum remeare posset. Nam et crebritas ipsa commeantium metum mihi cumulabat: quis enim de duobus comitum alterum sine alterius noxa peremptum crederet? Verum ille, ut satis detruncaverat cibum, sitire impatienter coeperat;