Direct reading · Original
Book 66
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
mihi singula retexe. Nec commorata illa sermocinatrix immodica sic anus incipit: “Barbarus iste eum necessariam profectionem pararet pudicitiamque carae coniugis conservare summa diligentia cuperet, servilium suum Myrmecem, fidelitate praecipua cognitum, secreto commonet suaeque dominae custodelam omnem permittit, carcerem et perpetua vincula, mortem denique violentam defamem comminatus, si quisquam hominum vel in transitu digito tenus eam contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia divina numina. Ergo igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori secutorem, securam dirigit profectionem.