Direct reading · Original
Book 74
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
occasionem, prorumpit in audaciam, et ubertim allacrimans laciniaque contegens faciem voce trepida sic eum breviter affatur: Causa omnis et origo praesentis doloris et etiam medela ipsa et salus unica mihi tute ipse es: isti enim tui oculi per meos oculos ad intima delapsi praecordia meis medullis acerrimum commovent incendium. Ergo miserere tua causa pereuntis nec te religio patris omnino deterreat, cui morituram prorsus servabis uxorem: illius enim recognoscens imaginem in tua; facie merito te diligo. Habes solitudinis plenam fiduciam, habes capax necessarii facinoris otium: nam quod nemo novit, paene non fit.