Direct reading · Original
Book 89
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
posita, ipsamque traditionem ad instar voluntariae mortis et precariae salutis celebrari, quippe cum transactis vitae temporibus iam in ipso finitae lucis limine constitutos, quis tamen tuto possint magna religionis committi silentia, numen deae soleat elicere et sua providentia quodam modo renatos ad novae reponere rursus salutis curricula Ergo igitur me quoque oportere caeleste sustinere praeceptum, quamquam praecipua evidentique magni numinis dignatione iamdudum felici ministerio nuncupatum destinatumque, nec secus quam cultores ceteri cibis profanis ac nefariis iam nunc temperare, quo rectius ad arcana purissimae religionis secreta pervaderem.