Amphitruo
T. Maccius Plautus
English title: Amphitryon, or Jupiter in Disguise
English author: Plautus
Original text: Perseus Digital Library · Friedrich Leo, Amphitruo (1895)
Print tools require a $9.99/month DIY membership. Printing and shipping cost extra. Print orders are currently on hold.
Reference: Allen & Greenough's New Latin Grammar — Hosted by Dickinson College Commentaries (public domain).
Choose a book to open it immediately.
Find a section
Jump to the beginning or end of a source-backed book or chapter.
Current position: Book 1 · section 1 of 1 · end
Mercvrivs Vt vos in vostris voltis mercimoniis emundis vendundisque me laetum lucris adficere atque adiuvare in rebus omnibus…
domi bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis vos vostrosque omnis…
rem vostram communem sient (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis,…
facietis fabulae silentium itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri. Nunc cuius iussu venio et quam ob…
Mercurio est mihi. pater huc me misit ad vos oratum meus, tam etsi, pro imperio vobis quod dictum…
ut aequom est Iovem; verum profecto hoc petere me precario a vobis iussit, leniter, dictis bonis. etenim ille,…
humana matre natus, humano patre, mirari non est aequom, sibi si praetimet; atque ego quoque etiam, qui Iovis…
ad vos affero:† iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo, nam iusta ab iustis iustus sum…
iniustis petere insipientia est; quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent. nunc iam huc animum omnes quae loquar…
et re publica; nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis vidi, Neptunum Virtutem Victoriam Martem Bellonam, commemorare…
omnibus? sed mos numquam illi fuit patri meo,† ut exprobraret quod bonis faceret boni; gratum arbitratur esse id…
rem oratum huc veni primum proloquar, post argumentum huius eloquar tragoediae. quid? contraxistis frontem, quia tragoediam dixi futuram…
ut sit omnibus isdem vorsibus. utrum sit an non voltis? sed ego stultior, quasi nesciam vos velle, qui…
commixta sit: sit tragicomoedia. nam me perpetuo facere ut sit comoedia, reges quo veniant et di, non par…
ut dixi, tragicomoedia. nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia eant per…
pignus capiantur togae; sive quí ambissint palmam histrionibus sive cuíquam artifici, si per scriptas litteras sive qui ípse…
iussit esse Iuppiter, quasi mágistratum sibi alterive ambiverit. virtute dixit vos victores vivere, non ambitione neque perfidia: qui…
favitoribus. sat habet favitorum semper qui recte facit, si illis fides est quibus est ea res in manu.…
qui sibi mandasset delegati ut plauderent quive quo placeret alter fecisset minus, eius órnamenta et corium uti conciderent.…
acturust Iuppiter comoediam. quid? admirati estis? quasi vero novom nunc proferatur, Ióvem facere histrioniam; etiam, histriones anno cum…
hic Iuppiter hodie ipse aget, et ego una cum illo. nunc vos animum advortite, dum huius argumentum éloquar…
ex Argo patre, quicum Alcumena est nupta, Electri filia. is nunc Amphitruo praefectust legionibus, nam cum Telobois bellum…
Alcumenam úxorem fecit suam. nam ego vos novisse credo iam ut sit páter meus, quam liber harum rerum…
Alcumenam clam virum usuramque eius corporis cepit sibi, et gravidam fecit is eam compressu suo. nunc de Alcumena…
summo Iove. et meus pater nunc intus hic cum illa cubat, et haec ob eam rem nox est…
se, quasi Amphitruo siet. nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini, quod ego huc processi sic cum servili…
novom incessi modum. nam méus pater intus núnc est eccum Iuppiter; in Amphitruonis vertit sese imaginem omnesque eum…
servi sumpsi Sosiae mi imaginem, qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum, ut praeservire amanti meo possem patri…
me domi; nunc, cum esse credent servom et conservom suom, haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim.…
est; quae illi ad legionem facta sunt memorat pater meus Alcumenae: ílla illum censet virum suom esse, quae…
quo pacto sit donis donatus plurimis. ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data, abstulimus: facile meus pater quod…
ego hanc feró imaginem. nunc internosse ut nos possitis facilius, ego has habebo úsque in petaso pinnulas; tum…
erit. ea signa nemo hórum familiarium videre poterit: verum vos videbitis. sed Amphitruonis illic est servos Sosia: a…
aedibus. adeste: erit operae pretium híc spectantibus Iovem et Mercurium facere hístrioniam. Sosia Qui me álter est audácior…
ambulem? quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint? inde crás quasi e promptaria cella depromar…
nec quisquam sit quin me malo omnes esse dignum deputent. íta quasi incudém me miserum hómines octo válidi…
qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit. nonne ídem hoc luci me míttere potuit? opulénto homini hoc servitús…
superque est quód facto aut dícto adeost ópus, quietus ne sis. ípse dominus díves, operis ét laboris expers,…
quid sit. ergo ín servitúte expetúnt multa iníqua: habéndum et ferúndum hoc onúst cum labóre. Mercvrivs Satiúst me…
servitútis, hic qui verna natus est queritur. Sosia Sum véro verna vérbero: num número mi in mentém fuit,…
merito meo referre studeant gratiam, aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe, quoniam bene quae in…
haud solent, ut quid se sit dignum sciat. Sosia Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium sibi…
domum, duelló exstincto maximo atque internecatis hostibus. quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera, id vi et virtute…
maxime. praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom. me a portu praemisit…
auspicio suo. ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero. si dixero mendacium, solens meo more…
tamen simulabo atque audita eloquar. sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier, prius ipse mecum etiam…
terram tetigimus, continuo Amphitruo delegit viros primorum principes; eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam: si sine…
redderent, se exercitum extemplo domum reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium dare illis; sin aliter sient animati…
haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus superbe nimis ferociter legatos…
irent , de suis finibus exercitus deducerent. haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico producit omnem exercitum. Teloboae…
éxitum est máxima cópia, dispertiti viri, dispertiti ordines, nos nostras more nostro et modo instruximus légiones, item hóstes…
órdinum cólloquontúr simul. convenit, victi utri sint eo proelio, urbem agrum aras focos seque uti dederent. postquam id…
utrimque, hinc et illinc, Iovi vota suscipere, utrimque hortari exercitum. tum pro se quisque id quod quisque potest…
spíritu atque anhélitu nébula constát, cadunt vólnerum ví viri. denique, ut voluimus, nostra superat manus: hostes crebri cadunt,…
nec recedit loco quin statim rem gerat; animam omittunt prius quam loco demigrent: quisque ut steterat iacet optinetque…
parent citi: ab dextera maximo cúm clamore involant ímpetu alacri, foédant et próterunt hóstium cópias iúre iniustas. Mercvrivs…
in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater. Sosia Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus…
manu. haec illic est pugnata pugna úsque a mani ad vesperum (hoc adeo hoc commemini magis, quia illo…
in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes: velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom, deduntque se, divina…
poplo. post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est, qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic…
Áttat, illic húc iturust. íbo ego illi óbviam, neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam…
enim vero quoniam formam cépi huius ín med et statum, decet et facta moresque huius habere me similes…
suo sibi, malitia a foribus pellere. sed quid illúc est? caelum aspectat. observabo quam rem agat. Sosia Certe…
noctu Nocturnum óbdormivisse ebrium. nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent, neque se Luna quoquam mutat atque…
statim stant signa, neque nox quoquam concedit die. Mercvrivs Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo: optumo…
longiorem me vidisse censeo, nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem; eam quoque edepol etiam multo haec vicit…
invitavit sese in cena plusculum. Mercvrivs Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas? ego pol te istis…
invenies infortunium. Sosia Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant? haec nox scita est exercendo scorto conducto…
qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens. Sosia Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem. sed quis…
Nullust hoc metuculosus aeque. Sosia Mi in mentem venit, illic homó hoc dé umero volt pallium detexere. Mercvrivs…
me hospitio pugneo accepturus est. credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus fecit ut vigilarem, hic…
validus est. Mercvrivs Clare advorsum fabulabor, ut hic auscultet quae loquar; igitur magis demum maiorem in sese concipiet…
pridem videtur factum, heri quod homines quattuor in soporem collocastis nudos. Sosia Formido male, né ego hic nomen…
hic autumat: metuo ne numerum augeam illum. Mercvrivs em, nunciam ergo: sic volo. Sosia Cingitur: certe expedit se.…
profecto venerit, pugnos edet. Sosia Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo; proin tu istam cenam…
Perii, pugnos ponderat. Mercvrivs Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? Sosia Servaveris, nam continuas has tris…
forma ésse oportet quem tu pugno legeris. Sosia Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo. Mercvrivs Exossatum…
murenam éxossare cogitat. ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit. Mercvrivs Olet homo quidam malo suo.…
longe hinc afuit. Sosia Illic homo superstitiosust. Mercvrivs Gestiunt pugni mihi. Sosia Si in me exercituru's exerciturus es…
advolavit. Sosia Né ego homo infelix fui, qui non alas intervelli: volucrem vocem gestito. Mercvrivs Illic homo a…
iumentum. Mercvrivs Onerandus est pugnis probe. Sosia Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum: etiam nunc nauseo;…
hic nescio quis loquitur. Sosia Salvos sum, non me videt: nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest. Mercvrivs…
ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat. Mercvrivs Optume eccum incedit ad me. Sosia Timeo, totus torpeo.…
me commovere possum prae formidine. ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia. verum certum est confidenter hominem contra…
Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris? Sosia Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas…
Mercvrivs Ain vero? Sosia Aio enim vero. Mercvrivs Verbero. Sosia Mentiris nunc. Mercvrivs At iam faciam ut verum…
cuius sis aut quid veneris? Sosia Húc eo, eri iussu, eius sum servos. numquid nunc es certior? Mercvrivs…
adservatur. Mercvrivs Pergin argutarier? quid apud hasce aedis negoti ést tibi? Sosia Immo quid tibi est? Mercvrivs Rex…
peregre, tutatust domi; at nunc abi sane, advenisse familiares dicito. Mercvrivs Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum…
atque horunc servos sum. Mercvrivs At scin quo modo? faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. Sosia…
me esse huius familiai familiarem praedico. Mercvrivs Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis. Sosia…
Ita inquam. Mercvrivs Quis erus est igitur tibi? Sosia Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus, quicum nupta est…
Davo prognatum patre. Mercvrivs Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis advenisti, audaciai columen, consutis dolis. Sosia…
certo pedibus, non tunicis venis. Sosia Ita profecto. Mercvrivs Nunc profecto vapula ob mendacium. Sosia Non edepol volo…
est arbitrarium. Sosia Tuam fidem obsecro. Mercvrivs Tun te audes Sosiam esse dicere, quí ego sum? Sosia Perii.…
nam pugnis usu fecisti tuom. pro fidem, Thebani cives. Mercvrivs Etiam clamas, carnifex? loquere, quid venisti? Sosia Vt…
Mercvrivs Ergo istoc magis, quia vaniloquo's vaniloquus es , vapulabis: ego sum, non tu, Sosia. Sosia Ita di…
muttis? Sosia Iam tacebo. Mercvrivs Quis tibi erust? Sosia Quem tu voles. Mercvrivs Quid igitur? qui nunc vocare?…
Peccaveram, nam Amphitruonis †socium ne me esse volui dicere. Mercvrivs Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom…
sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi. Sosia Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut…
Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales. Mercvrivs Dic si quid vis, non nocebo. Sosia Tuae…
iratus siet. Sosia Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui. Amphitruonis ego sum servos Sosia. Mercvrivs Etiam…
libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales; verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo…
Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem; nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia.…
tibi est. quid, malum, non súm ego servos Amphitruonis Sosia? nonne hac noctu nostra navis huc ex portu…
ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu? non loquor, nón vigilo? nonne hic…
malae dolent. quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum? Mercvrivs Quid, domum vostram?…
es : equidem Sosia Amphitruonis sum. nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico, et ubi…
ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio. Sosia Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio; hic…
quid Amphitruoni doni a Telobois datum est? Mercvrivs Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea. Sosia Elocutus…
est. Sosia Signi dic quid est? Mercvrivs Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex? Sosia Argumentis vicit,…
hunc decipiam probe; nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit, in tabernaclo, id quidem hodie numquam…
tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris. Mercvrivs Cadus erat vini, inde implevi hírneam. Sosia Ingressust viam. Mercvrivs Eam…
ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri. mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea. Mercvrivs Quid…
Mercvrivs Quid ego ni negem, qui egomet siem? Sosia Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.…
scio plus credet mihi quam iurato tibi. Sosia Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.…
ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis. Sosia Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam, quem…
habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego; sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra, malae, mentum,…
similius. sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui. novi erum, novi aedis nostras; sane sapio…
agis te? Sosia Domum. Mercvrivs Quadrigas si nunc inscendas Iovis atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium.…
si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam. nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes. Sosia…
sum? ubi ego formam perdidi? an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui? nám hic quidem omnem…
faciet mihi. ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo; nisi etiam is quoque me…
pilleum.— Mercvrivs Bene próspere hoc hodie operis processit mihi: amovi a foribus maximam molestiam, patri ut liceret tuto…
hinc sese a foribus Sosiam amovisse; ille adeo illum mentiri sibi credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.…
usque, satietatem dum capiet pater illius quám amat. igitur demum omnes scient quae facta. denique Alcumenam Iuppiter redigét…
eam probri; tum meus pater eam séditionem illi in tranquillum conferet. nunc de Alcumena dudum quod dixi minus,…
quam seminatust, alter mense septumo; eorum Ámphitruonis alter est, alter Iovis: verum minori puero maior est pater, minor…
curavit uno ut fetu fieret, uno ut labore absolvat aerumnas duas. quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen…
deum non par videtur facere, delictum suom suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat. orationem comprimam: crepuit…
vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis; atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides. mihi necesse…
mi vir, negoti, quod tu tam subito domo abeas? Ivppiter Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;…
est usus fit quam quod facto est opus. Mercvrivs Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.…
facias uxorem tuam. Ivppiter Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam? Mercvrivs Edepol ne illa si…
quam Iovem. Alcvmena Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier. prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.…
appellabo et subparasitabor patri. numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam sic ecflictim amare, proinde ut hic…
meo? quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio? quoii ego iam hoc scipione— Alcvmena Ah noli.…
tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet. clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi, ex…
enarravi. nisi te amarem plurimum, non facerem. Mercvrivs Facitne ut dixi? timidam palpo percutit. Ivppiter Nunc, ne legio…
re publica. Alcvmena Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Ivppiter Tace, ne corrumpe oculos, redibo actutum. Alcvmena…
abeo abs te. Alcvmena Sentio, nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. Ivppiter Cur me tenes? tempus…
pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est, Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu,…
qualest qui donum dedit. Mercvrivs Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst. Ivppiter Pergin autem? nonne ego…
Ivppiter Faciam ita ut vis. Mercvrivs Ex amore hic admodum quam saevos est. Ivppiter Numquid vis? Alcvmena Vt…
Amphitruo. lucescit hoc iam. Ivppiter Abi prae, Sosia, iam ego sequar. numquid vis? Alcvmena Etiam: ut actutum advenias.…
te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die, ut mortalis inlucescat luce clara et candida. atque quanto,…
ut aeque disparet. sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.— Amphitrvo Age í tu secúndum. Sosia…
rem? Amphitrvo Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est mihi praedicas. Sosia Eccere, iam tuatim…
Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam scelestam, scelus, linguam abscidam. Sosia Tuos sum, proinde…
facta sunt hic, numquam ullo modo me potes deterrere. Amphitrvo Scelestissime, audes mihi praedicare id, domi te esse…
di dabunt, atque ego hodie dabo. Sosia Istuc tibist in manu, nam tuos sum. Amphitrvo Tun me, verbero,…
antehac vidit nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit? Sosia Profecto ut loquor…
ere, tua ex re promeritus? Amphitrvo Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me? Sosia Meritó maledicás mihi, si…
Amphitrvo Homo hic ébrius est, ut opínor. Sosia Útinam ita essem. Amphitrvo Optás quae facta. Sosia Égone? Amphitrvo…
sit hominis? Sosia equidem decies dixi: domi ego sum, inquam, écquid audis? et apud te adsum Sosia idem.…
Amphitrvo Vah, ápage te a me. Sosia Quíd est negoti? Amphitrvo Péstis te tenet. Sosia Nám quor istuc…
ego faciam hodie proinde ac meritus es, ut minus valeas et miser sis, salvos domum si rediero: iam…
imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri possunt neque fando umquam accepit quisquam…
Sosia Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono, apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.…
nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo. Sosia Sum profecto et hic et illíc.…
mihi. Amphitrvo Quo modo? Sosia Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi; neque, ita me di ament,…
crederem. ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus, edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.…
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum— Amphitrvo Quid igitur? Sosia Prius multo ante aedis…
es? Sosia Sic sum ut vides. Amphitrvo Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, postquam a…
te verberavit? Sosia Egomet memet, qui nunc sum domi. Amphitrvo Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.…
est servos. Amphitrvo Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo, neque postquam sum natus habui nisi…
tuom praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi, Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma,…
factust tibi. Amphitrvo Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam? Sosia Quin intro ire in aedis numquam licitum…
dico, is qui me contudit. Amphitrvo Quis istic Sosia est? Sosia Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi? Amphitrvo…
forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam— Sosia Non soleo ego somniculose éri imperia persequi. vigilans vidi,…
vigilans pugnis contudit. Amphitrvo Quis homo? Sosia Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis? Amphitrvo Qui, malum, intellegere…
illum nosces servom Sosiam. Amphitrvo Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus. Sosia Amphitrvo…
agúnda praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum; ita dívis est plácitum, volúptatem ut…
optigít quid. nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptas parúmper datást, dum…
repénte abiit á me hinc ánte lucem. sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego…
volúptatis cépi. sed hóc me beát saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit: id sólacio est.…
úsque abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis datúr mi, ut meús victor vír belli…
rebus ánteit profécto: libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti tutántur, servántur: virtús omnia ín sese…
éxoptatum crédo adventurúm domum, quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, victis hostibus: quos nemo…
certe enim méd illi expectatum optato venturum scio. Sosia Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae? Alcvmena…
Nam quid ille revortitur qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens atque id se volt…
recipit suam. Sosia Amphitruo, redire ad navem meliust nos. Amphitrvo Qua gratia? Sosia Quia domi daturus nemo est…
enim sero advenimus. Amphitrvo Qui? Sosia Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego. Amphitrvo Gravidam ego illanc hic…
Sosia Ad aquam praebendam commodum adveni domum, decumo post mense, ut rationem te putare intellego. Amphitrvo Bono animo…
edepol tu mihi divini creduis post hunc diem, ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero. Amphitrvo…
Alcvmena Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror. Amphitrvo Amphitruo uxorem salutat laetus speratam…
cives Thebani vero rumiferant probam. valuistin usque? exspectatun advenio? Sosia Haud vidi magis. exspectatum eum salutat magis haud…
pulchre plenam aspicio, gaudeo. Alcvmena Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia sic salutas atque appellas, quasi dudum…
Amphitrvo Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium. Alcvmena Cur negas? Amphitrvo Quia vera didici dicere.…
quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito? an te auspicium commoratum est an tempestas continet…
quam dudum istuc factum est? Alcvmena Temptas. iam dudum, modo. Amphitrvo Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut…
contra lusorem meum, qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris. Amphitrvo Haec quidem deliramenta loquitur.…
Alcvmena Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor. nam dudum ante lucem et istunc et…
tu habitas. Amphitrvo Numquam factum est. Sosia Non taces? quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?…
tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier, ex insana insaniorem facies, feriet saepius; si obsequare, una resolvas plaga.…
hódie advenientem domum noluerit salutare. Sosia Inritabis crabrones. Amphitrvo Tace. Alcumena, unum rogare te volo. Alcvmena Quid vis…
Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier? Amphitrvo Quia salutare advenientem me solebas antidhac, appellare,…
te factam adveniens offendi domi. Alcvmena Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico, et salutavi et valuissesne usque…
Sosia Tun heri hunc salutavisti? Alcvmena Et te quoque etiam, Sosia. Sosia Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram…
Alcvmena Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium. verum tu malum mágnum habebis, si hic…
Sosia Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari, ut quod obrodat sit, animo si male esse…
vis decies dicere. Amphitrvo In somnis fortasse. Alcvmena Immo vígilans vigilantem. Amphitrvo Ei misero mihi. Sosia Quid tibi…
tam delirantis homines concinnat cito. Amphitrvo Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier? Alcvmena Equidem ecastor sana et salva…
noctu in portum advecti sumus? ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem, neque meum pedem huc…
Teloboas hostis eosque ut vicimus. Alcvmena Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti. Amphitrvo Quid est? Alcvmena Vera dico.…
Primulo diluculo abiisti ad legiones. Amphitrvo Quo modo? Sosia Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi. sed, mulier,…
ture comprecatam oportuit. Alcvmena Vae capiti tuó. Sosia Tua istuc refert—si curaveris. Alcvmena Iterum iám hic in me…
egone abs te abii hinc hodie cum diluculo? Alcvmena Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit…
te audivi, ut urbem maximam expugnavisses regemque Pterelam tute occideris. Amphitrvo Egone istuc dixi? Alcvmena Tute istic, etiam…
Vbi ego audiverim? Amphitrvo Hanc roga. Sosia Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam. Alcvmena Mirum quin…
Amphitrvo Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi. audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?…
interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul? Amphitrvo Quid nunc, mulier? audin illum? Alcvmena Ego…
ipsi credis? Alcvmena Eo fit quia mihi plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor. Amphitrvo Tun…
Amphitrvo Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum. Alcvmena Obsecro, etiamne hoc negabis,…
esse dixeras? Amphitrvo Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui itaque nunc sum, ut ea te…
te audivi et ex tua accepi manu pateram. Amphitrvo Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia, qui illaec…
convenisti et narravisti haec omnia. Sosia Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul. Amphitrvo Quid…
Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras, qua hódie meus vir donavit me. Amphitrvo Secede huc tu,…
habet páteram illam. Sosia An etiam credis id, quae in hac cistellula tuo signo obsignata fertur? Amphitrvo Salvom…
Quaeso, quin tu istanc iubes pro cerrita circumferri? Amphitrvo Edepol qui facto est opus; nam haec quidem edepol…
Cedo mi. Alcvmena Age aspice huc sis nunciam tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam…
Iuppiter, quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia. Sosia Aut pol haec praestigiatrix multo mulier…
Sosia Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene: tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;…
atque inspicere. Sosia Vide sis signi quid siet, ne posterius in me culpam conferas. Amphitrvo Aperi modo; nam…
est nisi abs te quae mihi dono data est? Amphitrvo Opus mi est istuc exquisito. Sosia Iuppiter, pro…
Amphitrvo Quid ego audio? Sosia Id quod verúmst. Amphitrvo At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo. Alcvmena Haec…
Sosia Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque…
iam tu quoque huius adiuvas insaniam? ain heri nos advenisse huc? Alcvmena Aio, adveniensque ilico me salutavisti, et…
principium de osculo. Amphitrvo Perge exsequi. Alcvmena Lavisti. Amphitrvo Quid postquam lavi? Alcvmena Accubuisti. Sosia Euge optime. nunc…
cenavisti mecum, ego accubui simul. Amphitrvo In eodem lectó? Alcvmena In eodem. Sosia Ei, non placet convivium. Amphitrvo…
mensa ablata est, cubitum hinc abiimus. Amphitrvo Vbi tu cubuisti? Alcvmena In eodem lectó tecum una in cubiculo.…
mortem dedit. Alcvmena Quid iam, amabo? Amphitrvo Ne me appella. Sosia Quid tibi est? Amphitrvo Perii miser, quia…
cur istuc, mi vir, ex ted audio? Amphitrvo Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.…
ex viro. Alcvmena Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi? Amphitrvo Tute edictas facta tua, ex…
nupta sum, tecum fui? Amphitrvo Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius? saltem, tute si pudoris egeas, sumas…
tu si me inpudicitiai captas, capere non potes. Amphitrvo Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia? Sosia…
Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant. Sosia Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si…
rem curet teque absente hic munus fungatur tuom. nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis, certe de…
hanc frustratur mulierem. Alcvmena Per supremi regis regnum iuro et matrem familias Iunonem, quam me vereri et metuere…
corpore contigit, quo me impudicam faceret. Amphitrvo Vera istaec velim. Alcvmena Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis…
audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui. Amphitrvo Satis audacter. Alcvmena Vt pudicam decet. Amphitrvo †In verbis…
dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque…
haec vera loquitur, examussim est optima. Amphitrvo Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam. Sosia Amphitruo…
homines immutantur, postquam peregre advenimus. Amphitrvo Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere. Alcvmena Edepol me libente…
húc a navi Naucratem, qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat facta quae tu facta…
hoc multem matrimonio? Alcvmena Si deliqui, nulla causa est. Amphitrvo Convenit. tu, Sosia, duc hos intro. ego huc…
est. dic mihi verum serio: ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet? Alcvmena Abin hinc a me…
mirum est, qui illi conlibitum siet meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum. quidquid est, iam…
cui est servos Sosia, idem Mercurius qui fit, quando commodumst, in superiore quí habito cenaculo, qui interdum fio…
fio et vestitum immuto meum. nunc huc honoris vostri venio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam; simul Alcumenae,…
mea sit culpa, quod egomet contraxerim, si id Alcumenae innocenti expetat. nunc Amphitruonem memet, út occepi semel, esse…
demum faciam res fiat palam atque Alcumenae in tempore auxilium feram faciamque ut uno fetu et quod gravida…
me continuo consequi, si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar. Alcvmena Durare nequeo in aedibus. ita me probri,…
ut reddat clamitat, quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit; atque id me susque deque…
insimulatam, quin ego illum aut deseram aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper, nolle esse dicta quae…
illaec postulat, si me illam amantem ad sese studeam recipere, quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit…
mihi illius ira in hanc et male dicta expetent. Alcvmena Sed eccum video qui me miseram arguit stupri,…
ingenium meumst: inimicos semper osa sum optuerier. Ivppiter Heia autem inimicos? Alcvmena Sic est, vera praedico; nisi etiam…
ut abstineas manum? nam certo, si sis sanus aut sapias satis, quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,…
sis stultior stultissimo. Ivppiter Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror, et id huc revorti uti…
postquam audivi ted esse iratam mihi. cur dixisti? inquies. ego expediam tibi. non edepol quo te esse impudicam…
id ferre induceres. equidem ioco illa dixeram dudum tibi, ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam. Alcvmena Quin huc…
huc non venisse? Ivppiter Si quid dictum est per iocum, non aequom est id te serio praevortier. Alcvmena…
te, Alcumena, oro obsecro, da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies. Alcvmena Ego istaec feci verba virtute…
volo. valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas. iuben mi íre comites? Ivppiter Sanan es? Alcvmena Si non…
ius iurandum dabo, me meam pudicam esse uxorem arbitrarier. id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter, quaeso,…
Confido fore; nam ius iurandum verum te advorsum dedi. iam nunc irata non es? Alcvmena Non sum. Ivppiter…
voluptátes, capiunt rursum miserias; irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam. verum irae si quae forte eveniunt huius modi…
sunt inter se quam prius. Alcvmena Primum cavisse oportuit ne diceres, verum eadem si isdem purgas mi, patiunda…
legionem vota vovi, si domum rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia. Alcvmena Ego istuc curabo. Ivppiter Evocate huc…
prandeat. is adeo inpransus ludificabitur, cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham. Alcvmena Mirum quid solus secum secreto…
quid opus est, impera, imperium éxequar. Ivppiter Sosia, optume advenis. Sosia Iam pax est inter vos duos? nam…
servom par videtur frugi sese instituere: proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet: tristis…
responde: iam vos rediistis in concordiam? Ivppiter Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum. Sosia An…
facta pax est. Sosia Optume est. Ivppiter Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt. Sosia Censeo. Ivppiter…
divina facta mecum prandeat. Sosia Iam hic ero, cum illic censebis esse me.— Ivppiter Actutum huc redi. Alcvmena…
I sane, et quantum potest parata fac sint omnia. Alcvmena Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam…
iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo, qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe. nunc…
praesens non ades), fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus ut abigas; quovis pacto fac commentus sis. volo déludi illunc,…
fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis, atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem. Mercvrivs Concédite atque…
qui óbviam obsistát mihi. nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam…
ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero. quam ob rem mihi magis par est…
imperio sum audiens; ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri. amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo,…
amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo, quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.…
spectatores, vobis inspectantibus. capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium; atque illuc sursum escendero: inde optume…
sobrius. deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia: eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic.…
sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe, siquidém vos voltis auscultando operam dare. ibo intro, ornatum…
hinc prohibeam. Amphitrvo Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat, neque domi neque in urbe invenio quemquam…
emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum…
hánc rem pergam exquirere, quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit. nam me, quam illam quaestionem inquisitam…
atque ut alia facta sunt. feriam foris. aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? Mercvrivs…
Amphitrvo Íta loquor. Mercvrivs Tibi Iúppiter dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores. Amphitrvo Quo modo?…
Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas. quid nunc vis? Amphitrvo Sceleste, at etiam quid velim, id…
an foris censebas nobis publicitus praeberier? quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es…
quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris. Mercvrivs Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.…
Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas. Mercvrivs Sacrufico ego tibi. Amphitrvo Qui? Mercvrivs Quia enim te…
(Mercvrivs) Érus Amphitruo st occupatus. (Mercvrivs) abiendi nunc tibi etiam occasiost. (Mercvrivs) Optimo iure infringatur aula cineris in…
caput. (Mercvrivs) Laruatu's laruatus es . edepol hominem miserum. medicum quaerita. (Alcvmena) Exiúravisti te mihi dixe per iocum.…
cerritus es. (Alcvmena) Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo, non causam dico quin vero…
Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores? (Amphitrvo) Ibi scrobes ecfodito tu plus sexagenos in die. (Amphitrvo)…
teneo furem flagiti. (Amphitrvo) Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.…
(Amphitrvo sive Ivppiter) Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere. (Blepharo) Vós inter vos partite; ego abeo, mihi…
Amphitrvo Blepharo, quaeso ut advocatus mi adsis neve abeas. Blepharo Vale. quid opust me advocato, quí utri sim…
miser. quid ego faciam, quem advocati iam atque amici deserunt? numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est;…
eloquar.† ego pol illum ulciscar hodie Thessalum veneficum, qui pervorse perturbavit familiae mentem meae. sed ubi illest? intro…
miserior? quid nunc agam, quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet. certumst, intro rumpam in aedis: ubi…
seu patrem sive ávom videbo, óbtruncabo in aedibus. neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si volent,…
átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim; ita mihi…
me miseram, quid agam nescio. ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi, animo malest, aquam…
oculis prospicio satis, nec me miserior femina est neque ulla videatur magis. ita erae meae hodie contigit. nam…
ut propere, ut valide tonuit! ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma vóce exclamat: “Alcumena, adest…
exsúrgite” inquit qui terrore meo occidistis prae metu. ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant. íbi…
metus: accúrro, ut sciscam quíd velit. atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor; neque nostrum quisquam sensimus, quom…
ante aédis nostras síc iacet? numnam húnc percussit Iúppiter? credo édepol, nam, pro Iúppiter, sepúltust quasi sit mórtuos.…
Amphítruo. Amphitrvo Perii. Bromia Súrge. Amphitrvo Interii. Bromia Cédo manum. Amphitrvo Quis mé tenet? Bromia Tua Bromia ancilla.…
si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras egressa es? Bromia Eadem nos formido timidas terrore impulit in…
mihi animus etiam nunc abest. Amphitrvo Agedum expedi: scin me tuom esse erum Amphitruonem? Bromia Scio. Amphitrvo Vide…
familiarium. Bromia Immo omnes sani sunt profecto. Amphitrvo At me uxor insanum facit suis foedis factis. Bromia At…
ésse tuam uxorem ut scias. de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar. omnium primum: Alcumena geminos…
servant. Bromia Sine me dicere, ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios. Amphitrvo Loquere. Bromia Postquam…
puerperae invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat sonitu maxumo; aedes…
Amphitrvo Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris. quid fit deinde? Bromia Dum haec aguntur, interea uxorem…
dolore peperit. Amphitrvo Iam istuc gaudeo, utut erga me merita est. Bromia Mitte ista atque haec quae dicam…
quém ego lavi, ut magnust et multum valet! neque eum quisquam colligare quivit incunabulis. Amphitrvo Nimia mira memoras;…
suppetiae sient. Bromia Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium…
pave. sed angues oculis omnis circumvisere. postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi. ego cunas recessim rursum vorsum…
postquam conspexit angues ille alter puer, citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum: alterum altera prehendit…
mihi horror membra misero percipit dictis tuis. quid fit deinde? porro loquere. Bromia Puer ambo angues enicat. dum…
Summus imperator divom atque hominum Iuppiter. is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus, eumque filium suom esse…
me haud paenitet, si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove. abi domum, iube vasa pura actutum adornari…
ádvocabo et consulam quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar. sed quid hoc? quam valide…
Amphitruo, tíbi et tuis: nihil est quod timeas. hariolos, haruspices mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,…
usuram corporis cepi, et concubitu gravidam feci filio. tu gravidam item fecisti, cúm in exercitum profectu's profectus es…
susceptus semine, suis factis te immortali adficiet gloria. tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam redi: haud promeruit…
caelum migro.— Amphitrvo Fáciam ita ut iubés et te oro, prómissa ut servés tua. ibo ad uxorem intro,…