Asinaria
T. Maccius Plautus
English title: Asinaria, or The Ass-Dealer
English author: Plautus
Original text: Perseus Digital Library · Friedrich Leo, Asinaria (1895)
Print tools require a $9.99/month DIY membership. Printing and shipping cost extra. Print orders are currently on hold.
Reference: Allen & Greenough's New Latin Grammar — Hosted by Dickinson College Commentaries (public domain).
Choose a book to open it immediately.
Find a section
Jump to the beginning or end of a source-backed book or chapter.
Current position: Book 1 · section 1 of 1 · end
PROLOGVS PROLOGVS Hoc agite sultis, spectatores, nunciam, quae quidem mihi atque vobis res vertat bene gregique huíc et…
nunc reside, cave modo ne gratiis. nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim dicam: ut sciretis nomen…
me dixi velle vobis dicere, dicam: húic nomen graece Onagost fabulae; Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare; Asinariam volt…
ridicula res est. date benigne operam mihi, ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet. Libanvs Sicut tuom…
obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris,…
pestem oppetas. Demaenetvs Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi video necesse esse eloqui quidquid roges. proinde actutum istuc…
ut scias. Libanvs Dic obsecro hercle serio quod te rogem, cave míhi mendaci quicquam. Demaenetvs Quin tu ergo…
Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci? Libanvs apud fústitudinas, ferricrepinas insulas, ubi vivos homines mortui…
ubi fit polenta, te fortasse dicere. Libanvs Ah, neque hercle ego istuc dico nec dictum volo, teque obsecro…
geratur mos tibi. Libanvs Age, age usque excrea. Demaenetvs Etiamne? Libanvs Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus.…
Demaenetvs Cave sís malam rem. Libanvs Vxoris dico, non tuam. Demaenetvs Dono te ob istuc dictum, ut expers…
mihi. cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi propterea quod me non scientem feceris? aut…
novi est? demiror quid sit et quo evadat sum in metu. Demaenetvs Equidem scio iam, filius quod amet…
Libanvs Rectam instas viam. ea res est. sed eum morbus invasit gravis. Demaenetvs Quid morbi est? Libanvs Quia…
Libanvs Sum vero, et alter noster est Leonida. Demaenetvs Bene hercle facitis ét a me initis gratiam. verum…
tamen in pretio sumus. Demaenetvs Fateór eam esse importunam atque incommodam. Libanvs Posterius istuc dicis quam credo tibi.…
quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo. atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;…
per fallaciam quam amabam abduxit ab lenone mulierem; neque puduit eum id aetatis sycophantias struere et beneficiis me…
me hodie oravit Argyrippus filius, uti sibi amanti facerem argenti copiam; et íd ego percupio obsequi gnato meo.…
omnia haec. praesertim quom is me dignum quoi concrederet habuit, me habere honorem eius ingenio decet; quom me…
argentum suae. Libanvs Cupis id quod cupere te nequiquam intellego. dotalem servom Sauream uxor tua adduxit, cui plus…
nunc verba in pauca conferam quid te velim. viginti iam usust filio argenti minis: face id ut paratum…
agis: nudo detrahere vestimenta me iubes. defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola. tene ego defraudem,…
defraudaveris? Demaenetvs Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream potes, circumduce, aufer; promitto tibi non offuturum, si…
venari autem rete iaculo in medio mari.† Demaenetvs Tibi optionem sumito Leonidam, fabricare quidvis, quidvis comminiscere: perficito, argentum…
Demaenete? Demaenetvs Quid vis? Libanvs Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint? Demaenetvs…
ad forum, nisi quid vis. Demaenetvs Ei, bene ambula. atque audin etiam? Libanvs Ecce. Demaenetvs Si quid te…
est quem iam dehinc metuam mihi ne quid nocere possit, cum tu mihi tua oratione omnem animum ostendisti…
pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar. Demaenetvs Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium. Libanvs Nempe in…
esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius. eidem homini, si quid…
reddat quod promiserit. nam ego illud argentum tam paratum filio scio esse quam me hunc scipionem contui. sed…
apud argentarium.— Argyrippvs Sícine hoc fít? foras aédibus me éici? promerenti optume hocin preti redditur? bene merenti mala…
ex hoc loco íbo ego ad trés viros vóstraque ibi nómina faxo erunt, capitis te perdam ego et…
mare acérrumum; nam in mari repperi, hic elavi bonis. ingrata atque inrita esse omnia intellego quae dedi et…
méritoque id faciám tuo. ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos, ego edepol te…
quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi, sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia, atque…
est melius, me, cuius opera est, ignoras mala. reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.…
facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es. té ego ulciscar, té ego ut digna es…
id quidem, me dignum esse existumat quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet? atque eccam inlecebra exit tandem;…
non licitum est mihi. Cleareta Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis non potest auferre hinc a me…
aurum atque argentum merumst: fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis. remigio veloque quantum poteris festina…
in portum refert. Argyrippvs Ego pol istum portitorem privabo portorio; ego te dehinc ut merita es de me…
non tractas atque eicis domo. Cleareta Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore. Argyrippvs Solus solitudine ego…
potes. Cleareta Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis; semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes…
modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras. Cleareta Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?…
equidem quod mecum egisti. Cleareta Et tibi ego misi mulierem: par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia. Argyrippvs…
nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae…
tibi durem diu. Cleareta Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum. quasi piscis, itidemst amator…
quo vis pacto condias, vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet: is dare volt, is se aliquid…
quid damni faciat: illi rei studet. volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, volt famulis, volt etiam…
videat gaudeat. vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum. Argyrippvs Perdidici istaec esse vera damno…
verba praehibeas; nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas. Argyrippvs Non meum est. Cleareta Nec meum…
gratia hoc fiet tui, quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi: si mihi dantur duo talenta argenti…
Argyrippvs Quid si non est? Cleareta Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen. Argyrippvs Vbi illaec quae…
ad te, numquam quicquam poscerem. diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo: ceterum quae volumus uti…
si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur. semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident. vetus…
nunc mi orationem despoliato praedicas, longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, aliam atque olim, quom…
arridebant, cum ad te veniebam, tuae; me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi; ubi…
meo de studio studia erant vostra omnia, usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram faciebatis, quod nolebam ac…
neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae. Cleareta Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust. auceps…
qui quaerit lucrum; saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi. itidem hic apud nos: aedes nobis…
amatores aves; bene salutando consuescunt, compellando blanditer, osculando, oratione vinnula, venustula. si papillam pertractavit, haud est ab re…
esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu? Argyrippvs Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te…
Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare, annum hunc ne cum quiquam alio…
me prius attulerit, tu vale. Argyrippvs At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui. Cleareta Dic…
magis. habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas dabo, uti scire possis, perpetuom annum…
me ad se virum. Cleareta Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros. postremo ut voles…
legem imponito: modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera. portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae: si adfers, tum…
si non invenio ego illas viginti minas, et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi. nunc pergam…
amicum videro, dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,† nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.— Libanvs…
fallaciam. iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum, ibi tu ad hoc diei…
et segnitiem amove atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom. serva erum, cave tú idem faxis alii…
sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam? impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves, picus et cornix ab laeva, corvos…
hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst. certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego, aut mihi…
exanimatus currit huc Leonida? metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae. Leonida Vbi ego nunc Libanum requiram aut…
et triumphum eis adfero adventu meo. quando mecum pariter potant, pariter scortari solent, hanc quidem, quam nactus, praedam…
fecit suo. vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam. Leonida Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo. Libanvs…
tergo ducentas plagas praegnatis dabo. Libanvs Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit. Leonida Nam si huic sése…
óbsidione linquet, inimicum animos auxerit. sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet, maximas opimitates, gaudio exfertissimas…
aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii, nostro devincti beneficio. Libanvs Vinctos nescio quos ait; non placet: metuo, in…
Libanum invenio iam, ubiubi est gentium. Libanvs Illic homó socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi. non…
quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior? quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem? Libanvs…
lingua pro illo perierat. Leonida Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem. Libanvs Quae illaec praeda est? ibo…
ad vires valent. Leonida Gymnasium flagri, salveto. Libanvs Quid agis, custos carceris? Leonida O catenarum colone. Libanvs O…
edepol scio. Leonida Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio: nudus vinctus centum pondo…
dicam, quo argumento et quo modo. ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium, ubi manus manicae complexae sunt atque…
Vae tibi. Leonida Hoc testamento Servitus legat tibi. Libanvs Verbivelitationem fieri compendi volo. Quid istud est negoti? Leonida…
filio, tantum adest boni improviso, verum commixtum malo: omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies. Libane, nunc audacia usust…
dicamur duo omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant. Libanvs Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi, hariolari quae…
est praeda cum magno malo. Libanvs Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant, habeo opinor familiare tergum, ne quaeram…
si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum: pernegabo atque obdurabo, periurabo denique. Leonida Em ista virtus est,…
post potitur bonum. Libanvs Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier. Leonida Placide ergo unum quidquid rogita, ut…
age, mansero tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris. Leonida Vbinam est erus? Libanvs Maior apud forumst, minor…
tu dives es factus? Leonida Mitte ridicularia. Libanvs Mitto. istuc quod adfers aures exspectant meae. Leonida Animum adverte,…
Arcadicos mercatori Pellaeo nostrum vendere atriensem? Libanvs Memini. quid tum postea? Leonida Em ergo is argentum huc remisit,…
attulit. Libanvs Vbi is homost? Leonida Iam devorandum censes, si conspexeris? Libanvs Ita enim vero. sed tamen, tu…
erant ungulae? Leonida Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas. Libanvs Teneo, atque idem te hinc vexerunt…
me infit percontarier, ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum. dico me novisse extemplo et me eius servom praedico esse,…
ob asinos ferre argentum átriensi Saureae, viginti minas, séd eum sese non nosse hominem qui siet, ipsum vero…
tum? Leonida Ausculta ergo, scies. extemplo facio facetum me atque magnificum virum, dico med esse atriensem. sic hoc…
scio. te non aequomst suscensere. sí erum vis Demaenetum, quém ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.”…
in balineas iturust, inde huc veniet postea. quid nunc consili captandum censes? dic. Libanvs Em istuc ago, quo…
† exasceatum; nam si ille argentum prius hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus. nam me hodie…
ulmeos, ní hodie Argyrippo éssent viginti argenti minae; iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam defraudare, dixit…
et narra haec ut nos acturi sumus: te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream, dum argentum afferat mercator…
oblectabo, prius si forte advenerit. Leonida Quid ais? Libanvs Quid vis? Leonida Pugno malam si tibi percussero, mox…
ne me attingas, si sapis, né hodie malo cum auspicio nomen commutaveris. Leonida Quaeso, aequo animo patitor. Libanvs…
fieri. Libanvs Dico hercle ego quoque ut facturus sum. Leonida Ne nega. Libanvs Quin promitto, inquam, hostire contra…
hic est? is est, ille est ipsus. iam ego recurro húc. tu hunc interea hic tene. volo seni…
démonstratae súnt mihi, hasce aédis esse opórtet, Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta atque atriensem Sauream, si…
inquam, si quid audis. Mercator Nemo etiam tetigit. sanun es? Libanvs At censebam attigisse propterea, huc quia habebas…
sum amicus nostris. Mercator Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur, si istoc exemplo omnibus qui quaerunt…
si quem videt ire ad se calcitronem. sed quid venis? quid quaeritas? Mercator Demaenetum volebam. Libanvs Si sit…
est. Mercator Vbi est? Libanvs Ad tonsorem ire dixit. Mercator Conveni. sed post non redit? Libanvs Non edepol.…
pro istuc? Mercator Asinos vendidit Pellaeo mercatori mercatu. Libanvs Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum…
scire potero. Libanvs Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte. Mercator Non potuit pictor…
capite incedit. quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit. Mercator Siquidem hércle Aeacidinis minis animisque expletus incedit, si med…
dictum magni facere? Libanum in tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit. ne ille edepol tergo et cruribus…
salvere iussi Libanum libertum? iam manu emíssu's emissu s e s ? Libanvs Obsecro te. Leonida Ne tu…
iusseram, in tonstrinam? Libanvs Hic me moratust. Leonida Siquidem hércle nunc summum Iovem te dicas detinuisse atque is…
Libanvs Perii, hospes. Mercator Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare. Leonida Vtinam nunc stimulus in manu…
occalluere plagis. abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit, cui numquam unam rem me…
iam hercle clamore ac stomacho non queo labori suppeditare. iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri? iussin…
nostris? nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum. quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam…
interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat. em ergo hóc tibi. Libanvs Hospes, te obsecro, defende.…
vectura olivi rem solvit? Libanvs Solvit. Leonida Cui datumst? Libanvs Sticho vicario ipsi tuo. Leonida Váh, delenire apparas,…
quí sit pluris quam illest. sed vina quaé heri vendidi vinario Exaerambo, iam pró eis satis fecit Sticho?…
Leonida Sic dedero. prius quae credidi vix anno post exegi; nunc satagit: adducit domum etiam ultro et scribit…
Libanvs Aibat reddere quom extemplo redditum esset; nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret. Leonida Scyphos…
si velis da , commoda homini amico. Mercator Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio. Libanvs Heús…
Tandem, opinor, conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire. quam mox mi operam das? Leonida Ehem,…
vitio vortas), ita iracundia obstitit oculis. Mercator Non mirum factum est. sed si domi est, Demaenetum volebam. Leonida…
repromittam istoc nomine solutam rem futuram. Mercator Sic potius, ut Demaeneto tibi ero praesente reddam. Libanvs Erus istunc…
modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo; nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam, suscenseat,…
duit, si non volt. sic sine astet. Libanvs Da, inquam. vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur…
erit. Mercator Credam fore, dum quidem ipse in mánu habebo. peregrinus ego sum, Sauream non novi. Libanvs At…
est, eum esse oportet. ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini. Leonida Hercle istum di omnes…
nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis. Mercator Nimis iracunde. non decet superbum esse hominem…
dicis. Libanvs Impure, nihili. non vides irasci? Leonida Perge porro. Libanvs Flagitium hominis. da, óbsecro, argentum huic, ne…
ni istum impudicum percies. Libanvs Perii hercle. age impudice, sceleste, non audes mihi scelesto subvenire? Leonida Pergin precari…
Vapula. Mercator Id quidém tibi hercle fiet, ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie. Leonida Mercator Leonida Mercator…
censes? ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas. Mercator Nunc demum? tamen numquam hinc feres…
ambula ergo. tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur? tam ego homo sum quam tu. Mercator Scilicet. ita…
etiam me accusavit merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam, cui credi recte aeque putent. Mercator…
argentum ignoto. lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit. Leonida Iam nunc secunda mihi…
ego sum sordidatus, frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari. Mercator Fortasse. Leonida Etiam † nunc dico Periphanes…
et mihi crédidit, nequest deceptus in eo. Mercator Fortasse. Leonida Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus…
negassim.— Cleareta Néqueon ego ted interdictis facere mansuetem meis? an ita tu es animata, ut qui matris éxpers…
postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis? Cleareta Philaenivm Cleareta Hocine est pietatem colere, matris impérium minuere? Philaenivm…
dicacula es amatrix. Philaenivm Mater, is quaestus mihi est: lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet. Cleareta…
te accuso neque id me facere fas existimo. verum ego meas queror fortunas, cum illo quém amo prohibeor.…
partem loquendi ét tuam trado tibi; ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum. quin pol si reposivi…
tibi. Cleareta Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissimam? quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti compellare…
deportari? an tu tibi verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis? ultro amas, ultro expetessis, ultro…
deperis. an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi te facturum divitem, si moriatur mater sua? †ecastor…
nos moriamur fame. nunc adeo nisi mi huc argenti ádfert viginti minas, ne ille ecastor hinc trudetur largus…
si cibo carere me iubes, mater mea. Cleareta Non voto téd amare qui dant quoia amentur gratia. Philaenivm…
meum caput contemples, si quidem ex re consultas tua. Philaenivm Etiam ópilio qui pascit, mater, alienas ovis, aliquam…
ánimi causa, quem volo. Cleareta Intro abi, nam te quidem edepol nihil est impudentius. Philaenivm Audientem dicto, mater,…
sycophantiis, dolis astutiisque, qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias †indoctoresque acerrumos gnarosque…
nostris fugae potiti. id virtute huius † collegae meaque comitate factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas?…
possim, quae domi duellique male fecisti. ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt: ubi fidentem fraudaveris,…
parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus, ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo artutos, audacis viros, valentis…
ne etiam túa quoque malefacta iterari multa et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris, ubi prensus in…
saepe fueris, ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo…
ut collegam collaudavi? Leonida Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit. Libanvs Iam omitte ista atque hoc…
habesne? Leonida Hariolare. edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis: ut adsimulabat Sauream med esse quam facete! nimis aegre…
noluisset. ut memoriter me Sauream vocabat atriensem! Libanvs Mane dúm. Leonida Quid est? Libanvs Philaenium estne haéc quae…
Libanvs Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam? taciti auscultemus. Leonida Attatae, modo hercle in mentem venit, nimis…
forte occeperint clamare hinc ex crumina. Argyrippvs Cur me retentas? Philaenivm Quia tui amans abeuntis egeo. Argyrippvs Vale.…
me iubes, quoi tu abiens offers morbum. Argyrippvs Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit. Philaenivm Acerbum…
exclusust foras. Leonida Ita res est. Argyrippvs Mitte quaeso. Philaenivm Quo nunc abis? quin tu hic manes? Argyrippvs…
nocturna? nunc enim esse negotiosum interdius videlicet Solonem, leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae! qui sese…
potent. Leonida Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit, qui nunc festinat atque ab hac…
accipiam. Argyrippvs Vale. Philaenivm Quo properas? Argyrippvs Bene vale, apud Orcum te videbo. nam equidem me iam quantum…
morti dedere optas? Argyrippvs Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse vitam meam tibi largiar et…
vitam esse amissurum? nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis? mihi certum est facere in…
dulci dulcior tu es. Philaenivm Certe enim tú vita es mi. complectere. Argyrippvs Facio lubens. Philaenivm Vtinam sic…
Immo hercle vero, qui pendet multo est miserior. Leonida Scio qui periclum feci. circum sistamus, alter hinc, hinc…
amplexare? Argyrippvs Quidum? Leonida Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi. Argyrippvs Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.…
Philaenium, salve. Philaenivm Dabunt di quae velitis vobis. Libanvs Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.…
Argyrippvs Tum tu igitur loquere quod lubet. Libanvs Hunc hercle verberare. Leonida Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?…
fortunae meis praecedunt, Libane, longe, qui hódie numquam ad vesperum vivam. Libanvs Quapropter, quaeso? Argyrippvs Quia ego hanc…
hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater. argenti viginti minae me ad mórtem appulerunt, quas hodie aduléscens…
se hunc annum totum. videtin viginti minae quid pollent quidve possunt? ille qui íllas perdit salvos est, ego…
Libanvs Bono animo es, ne formida. Leonida Secede huc, Libane, te volo. Libanvs Si quid vis. Argyrippvs Obsecro…
aeque omnibus, ere, suavia esse scito: vobis est suave amantibus complexos fabulari, ego complexum huius nil moror, meum…
Argyrippvs Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur, concedite istuc. Leonida Vin erum deludi? Libanvs Dignust…
Cupio hercle. Leonida Sequere hac. Argyrippvs Ecquid est salutis? satis locuti. Leonida Auscultate atque operam date et mea…
tibi si viginti minae argenti proferentur, quo nos vocabis nomine? Argyrippvs Libertos. Leonida Non patronos? Argyrippvs Id potius.…
tibi dabo. Argyrippvs Di te servassint semper, custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum, salus interioris † corporis amorisque…
Nolo ego te, quí erus sis, mihi onus istuc sustinere. Argyrippvs Quin tu labore liberas te atque istam…
me ito inanis. Argyrippvs Quid nunc? Leonida Quid est? Argyrippvs Quin tradis huc cruminam pressatum umerum? Leonida Hanc,…
orare mecum. nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare. Philaenivm Da, meus ocellus, mea rosa, mi…
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum, prehende auriculis, compara…
visum est? at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur. Argyrippvs Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod…
istoc benefició te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento. Leonida Nimis bélla es atque amabilis, et…
te orare meliust, illic hánc mihi servandam dedit. ei sane bella belle. cape hoc sis, Libane. Argyrippvs Furcifer,…
fricares. age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc. Libanvs Taceas, me spectes. Argyrippvs Quin…
furis huius? Libanvs Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt. Argyrippvs Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,…
factum volo. redito huc conticinno. nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum. Philaenivm Amandone exorarier vis ted…
utrumque nostrum serva. Argyrippvs O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst libertum potius quam patronum onus…
amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis. Libanvs Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam,…
circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte. Argyrippvs Ten complectatur, carnufex? Libanvs Quam vero indignus videor? ne istuc nequiquam…
si quidem hoc argentum ferre speres. Argyrippvs Ten ego veham? Libanvs Tun hoc feras argentum áliter a me?…
servom, inscende. Libanvs Sic isti solent superbi subdomari. asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam?…
ullus sapiens. Argyrippvs Inscende actutum. Libanvs Ego fecero. hem quid istúc est? ut tu incedis? demam hercle iam…
est. Libanvs Numquam hercle hodie exorabis. nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom, postidea ad pistores dabo, ut…
nequam es. Argyrippvs Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis, datisne argentum? Libanvs Si quidem mihi…
bovem: nam ego tibi Salus sum. Leonida Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque † ipse me…
Argyrippvs Quem te autem divom nominem? Leonida Fortunam, atque Obsequentem. Argyrippvs Iam istoc es melior. Libanvs An quid…
ne Salutem culpem. Philaenivm Ecastor ambae sunt bonae. Argyrippvs Sciam ubi boni quid dederint. Leonida Opta id quod…
Argyrippvs Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. Leonida Impetrasti. Argyrippvs Ain vero? Leonida Certe inquam. Libanvs Ad…
tibi evenire: fiet. Argyrippvs Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inópiast, viginti argenti commodas minas, huius…
optingent. Argyrippvs Vt consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna. Leonida Ego caput huic argento fui hodie reperiundo. Libanvs…
apparet. nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum. Libanvs Satis iám delusum censeo. nunc rém ut…
iussit argentum ad ted. Argyrippvs Vt temperi opportuneque attulistis. Libanvs Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae;…
est, quaeso? Libanvs Noctem huius et cénam sibi ut dares. Argyrippvs Iube advenire quaeso: meritissimo eius quae volet…
patrem hanc amplexari tuom? Argyrippvs Haec faciet facile ut patiar. Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat.…
Leonida Angiporto illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret huc ire familiarium: ne uxor resciscat…
Argyrippvs Heia, bene dicite. Libanvs Ite intro cito. Argyrippvs Valete.— Leonida Et vos amate.— Diabolvs Agedum istum ostende…
pellege. nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus. Parasitvs Horrescet faxo lena, leges cum audiet. Diabolvs…
“Diabolus Glauci filius Clearetae lenae dedit dóno argenti viginti minas, Philaenium ut secum esset noctes et dies hunc…
Addone? Diabolvs Ádde, et scribas víde plane et probe. Parasitvs “Alienum hóminem intro mittat neminem. quod illa aút…
fores occlusae ómnibus sint nisi tibi. in foribus scribat occupatam ésse se. aut quod illa dicat peregre allatam…
adeo tabula; et si qua inutilis pictura sit, eam vendat: ni in quadriduo abalienarit, quo abs te argentum…
cera, ubi facere possit litteras. vocet convivam neminem illa, tu voces; ad eorum ne quem óculos adiciat suos.…
aeque pocla potitet: abs ted accipiat, tibi propinet, tu bibas, ne illa minus aut plus quam tu sapiat.”…
illaec ulli pede pedém homini premat, cum surgat, neque cum in lectum inscendat proximum, neque cum descendat inde,…
talos ne cuiquam hómini admoveat nisi tibi. cum iaciat, te ne dicat: nomen nominet. deam invocet sibi quam…
tu pro illa ores ut sit propitius. neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat. post, si lucerna exstincta…
Optumest. ita scilicet facturam. verum in cubiculo— deme istuc—equidem illam moveri gestio. nolo illam habere causam et votitam…
iubes tollam. Diabolvs Quid ni? Parasitvs Audi relicua. Diabolvs Loquere, audio. Parasitvs “Neque ullum verbum faciat perplexabile, neque…
ne sic tussiat, ut cuiquam linguam in tussiendo proserat. quod illa aútem simulet, quasi gravedo profluat, hoc ne…
palam. nec mater lena ad vinum accedat interim, nec ulli verbo male dicat. si dixerit, haec multa ei…
syngraphum. Parasitvs “Tum si coronas, serta, unguenta iusserit ancillam ferre Veneri aút Cupidini, tuos servos servet, Venerine eas…
noctes reddat spurcas quot pure habuerit.” haec sunt non nugae, non enim mortualia. Diabolvs Placent profecto leges. sequere…
taceam? emori me malim, quam haec non eius uxori indicem. ain tu? ápud amicam munus adulescentuli fungare, uxori…
obicias lenae? suppiles clam domi uxorem tuam? suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas. iam quidem hercle…
ante occupassit te, effliges scio, luxuriae sumptus suppeditare ut possies. Parasitvs Ego sic faciundum censeo: me honestiust, quam…
percitum id fecisse te magis quám sua caúsa. Diabolvs At pol qui dixti rectius. tu ergo fac ut…
amicam de die potare, illam expilare narra . Parasitvs Ne mone, ego istud curabo.— Diabolvs At ego te…
mí, si haec nunc mecum áccubat? Argyrippvs Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istánc amo, possum equidem…
verecundum esse adulescentem, Argyrippe. Argyrippvs Edepol, pater, merito tuo facere possum. Demaenetvs Age ergo, hoc agitemus convivium vino…
me abs te. Argyrippvs Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium. Demaenetvs Credam istuc, si esse te…
ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit? Argyrippvs Ne dixis istuc. Demaenetvs Ne…
Demaenetvs Vtinam male qui mihi volunt sic rideant. Argyrippvs Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem…
hercle ut verum tibi dicam, pater, ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam…
possum perpeti. Demaenetvs At ego hanc volo. Argyrippvs Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo. Demaenetvs…
annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam. Argyrippvs Em istoc me facto tibi devinxti. Demaenetvs Quin te…
potare, óbsecro, cum fílio et ad amicam detulisse argenti viginti minas meoque filio sciente id facere flagitium patrem?…
si huius rei mé mendacem inveneris. Artemona At scelesta ego praeter alios meum virum † frugi rata, siccum,…
illum ante omnes minimi mortalem preti, madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae. Artemona Pol ni istaec vera…
hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus, verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio potet…
est quod ille it ad cenam cottidie. ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum, Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam,…
Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum? Artemona Tace modo. ne ego illum ecastor miserum habebo. Parasitvs…
nupta eris. Artemona Ego censeo. †eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus, ibi labore delassatum noctem…
advenit; fundum alienum arat, incultum familiarem deserit. is etiam corruptus porro suom corrumpit filium. Parasitvs Sequere hac me…
est quod facere mavelim. Parasitvs Mane dum. Artemona Quid est? Parasitvs Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris…
Parasitvs Em tibi hominem. Artemona Perii. Parasitvs Paulisper mane. aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant. Argyrippvs Quid…
fatere? Demaenetvs Me ex amore húius corruptum oppido. Parasitvs Audin quid ait? Artemona Audio. Demaenetvs Egon ut non…
ad te deferam, non edepol conduci possum vita uxoris annua. Parasitvs Censen tu illum hodié primum ire ádsuetum…
meas suspicabar atque insontis miseras cruciabam. Argyrippvs Pater, iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi.…
da savium. Artemona Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus. Demaenetvs Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.…
bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier. Artemona Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno…
scias quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere. Philaenivm Miser ecastor es. Artemona Ecastor dignus est. Argyrippvs Quid…
quia non adest. Argyrippvs Quid cum adest? Demaenetvs Periisse cupio. Parasitvs Amat homo hic te, ut praedicat. Artemona…
osculando ego ulciscar potissimum. Argyrippvs Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. Demaenetvs Maxime. te, Philaenium, mihi atque…
iactum cantharo mulsum date. Artemona Non queo durare. Parasitvs Si non didicisti fulloniam, non mirandum est. in oculos…
hodie cum tuo magno malo invocavisti. Parasitvs Ecquis currit pollictorem accersere? Argyrippvs Mater, salve. Artemona Sat salutis. Parasitvs…
proelium. ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit, atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant. poste…
det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier. Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat sese alternas cum…
amore tantum est homini incendium.— Artemona Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum? Philaenivm Pol me…
Nullus sum. Artemona Immo es, ne nega, omnium unus pol nequissimus. at etiam cubat cuculus. surge, amator, i…
domum. Demaenetvs Abscede ergo paululum istuc. Artemona Surge, amator, i domum. Demaenetvs Iam obsecro, uxor. Artemona Nunc uxorem…
odium, non uxor eram. Demaenetvs Totus perii. Artemona Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae? Demaenetvs Murram olet. Artemona…
pallam promisit tibi. Demaenetvs Non taces? Argyrippvs Ego dissuadebam, mater. Artemona Bellum filium. istoscine patrem aequom est mores…
sit, tui me, uxor, pudet. Artemona Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit. Demaenetvs Non licet manere…
dignus es, magnum malum. Demaenetvs Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum. Argyrippvs Dicebam, pater, tibi, ne…
hanc hinc abscedere? Artemona I domum. Philaenivm Da savium etiam prius quam abis. Demaenetvs I in crucem. Philaenivm…
vero sequor. Grex Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup, neque novom neque mirum fecit…
duro nec tam firmo pectore, quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene. nunc si voltis deprecari huic…