Bacchides
T. Maccius Plautus
English title: Bacchides, or The Twin Sisters
English author: Plautus
Original text: Perseus Digital Library · Friedrich Leo, Bacchides (1895)
Print tools require a $9.99/month DIY membership. Printing and shipping cost extra. Print orders are currently on hold.
Reference: Allen & Greenough's New Latin Grammar — Hosted by Dickinson College Commentaries (public domain).
Choose a book to open it immediately.
Find a section
Jump to the beginning or end of a source-backed book or chapter.
Current position: Book 1 · section 1 of 1 · end
Unknown quíbus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate víncla, virgaé, molae: saévitudo mala fit peior convérrite…
aqua istum impurissimum? sícut lacte lactis similest (Bacchis) ílla mi cognominis fuit (latro) suam qui auro vitam venditat…
habént, cum liquescunt petraé, ferrum ubí fit. Cuiatis tibi visust? Praenéstinum opino esse, ita erat gloriosus. néque id…
acciperes alio mercedem annuam, nisi ab sése, nec cum quiquam limares caput. limaces viri cór meum, spés mea,…
tecum saevust anne Amor? Vlíxem audivi fuisse aerumnosissimum, qui annis viginti errans a patria afuit; verum hic adulescens…
quidquid est nomen sibi (Pistoclervs) quaé sodalem átque me exércitos habet nam crédo cuivis excantare cor potes. sin…
est aecum dari, ne istac aetate me sectere gratiis. Arabus Bacchis Quíd si hoc potis est út tu…
fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror. Soror Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio.…
hac. Pistoclervs Quid agunt duae germanae meretrices cognomines? quid in consilio consuluistis? Bacchis Bene. Pistoclervs Pol haud meretricium…
esse dices dignius? Bacchis Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam, ut istunc militem—ut,…
te, huic caveas. Pistoclervs Quid isti caveam? Bacchis Vt revehatur domum, ubi ei dediderit operas, ne hanc ille…
quod illi renumeret, faciat lubens. Pistoclervs Vbi nunc is homost? Bacchis Iam hic credo aderit. sed hoc idem…
sedens ibi opperibere. eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium. Pistoclervs Viscus merus vostrast blanditia. Bacchis Quid…
† perii harundo alas verberat. non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror. Bacchis Quí, amabo? Pistoclervs…
est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat? Pistoclervs Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala…
latebrosus locus. Bacchis Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam. sed ego apud me te esse…
tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam: tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis; et…
opticuisti? Pistoclervs Quia istaec lepida sunt memoratui: eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, animum fodicant,…
hac metuis? Pistoclervs Quid ego metuam rogitas? adulescens homo penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?…
turturem, pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi…
apage a me, apage. Bacchis Ah, nimium ferus es. Pistoclervs Mihi sum. Bacchis Malacissandus es. equidem tibi do…
Simulato me amare. Pistoclervs Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio? Bacchis Heia, hoc agere meliust. miles quom…
mi opus est? Bacchis Vt ille te videat volo. scio quid ago. Pistoclervs Et pol égo scio quid…
si apud te eveniát desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi…
lepidus cum lepida accubet. locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est. ubi tu lepide vóles…
sit : ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo. Pistoclervs Rapidus fluvius est hic, non hac temere…
perdundumst tibi. manum da et sequere. Pistoclervs Aha, minime. Bacchis Quid ita? Pistoclervs Quia istoc in lecebrosius fieri…
igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua. ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet.…
Bacchis Quid est quod metuas? Pistoclervs Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo: tuos sum, tibi dedo operam.…
te facere hoc volo. ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam: eo tibi argentum iubebo iam intus…
Pistoclervs Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia et operam dare mi ét ad eam…
dare te quicquam. Pistoclervs Sine. Bacchis Sino equidem, si lubet. propera, amabo. Pistoclervs Prius hic adero quam te…
Bacchis Quid ita, obsecro? Soror Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus. Bacchis Meus ille…
hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite. Soror Cupio. Bacchis Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc…
timida es. Soror Aliquantum, soror. Bacchis Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem. Lydvs Iam…
hoc ornatu geras. namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem videtur posse hic ad nequitiam adducier.…
pompa? Pistoclervs Húc. Lydvs Quid huc? quis istíc habet? Pistoclervs Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium, Iocus, Lúdus, Sermo,…
Mali sunt homines, qui bonis dicunt male; tu dis nec recte dicis: non aequom facis. Lydvs An deus…
o Lyde, es barbarus; quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem, is stultior es barbaro poticio, qui…
mi ornatus. Pistoclervs Nemo ergo tibi haec apparavit: mihi paratum est quoi placet. Lydvs Etiam me advorsus exordire…
Pistoclervs Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit. magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode pro dignitate…
me atque operam meam, qui tibi nequiquam saepe monstravi bene. Pistoclervs Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu…
O praeligatum pectus. Pistoclervs Odiosus mihi es. tace atque sequere, Lyde, me. Lydvs Illuc sis vide, non paedagogum…
neque sit consentaneum, cum haec qui emit intus sit et cúm amica accubet cumque osculetur et convivae alii…
hoc ad eas res opsonatumst, obsecro? Pistoclervs Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust. Lydvs Tu amicam…
habebis neque sinam. i prorsum domum. Pistoclervs Omitte, Lyde, ac cave malo. Lydvs Quid? cave malo? Pistoclervs Iam…
ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens. vixisse nimio satiust iam quam vivere. magistron quemquam discipulum minitarier?…
Lydvs Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam teque ad patrem esse mortuom renuntiem. Pistoclervs Satis historiarumst.…
fecisti, cum istanc nactu's nactu s e s inpudentiam. occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi…
servos es? Lydvs Peior magister te istaec docuit, non ego. nimio es tu ad istas res discipulus docilior,…
Pistoclervs Istactenus tibi, Lyde, libertas datast orationis. satis est. sequere hac me ac tace.— Chrysalvs Erilis patria, salve,…
lubens. saluto te, vicine Apollo, qui aedibus propinquos nostris accolis, veneroque te, ne Nicobulum me sinas nostrum senem…
epistulam Mnesilochus misit super amica Bacchide. Pistoclervs Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere, qui abire hinc…
vinctumque adtines. Chrysalvs Pro di immortales, Pistoclerum conspicor. o Pistoclere, salve. Pistoclervs Salve, Chrysale. Chrysalvs Compendi verba multa…
tibi; hospitium et cenam pollicere, ut convenit peregre advenienti: ego autem venturum adnuo. salutem tibi ab sodáli solidam…
valet? Chrysalvs Istuc volebam ego ex te percontarier. Pistoclervs Qui scire possum? Chrysalvs Nullus plus. Pistoclervs Quemnam ad…
amat, recte valet; si non inventa est, minus valet moribundusque est. animast amica amanti: sí abest, nullus est;…
tu quid factitasti mandatis super? Pistoclervs Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius, non impetratum id advenienti ei…
Bacchidem? Pistoclervs Samiam quidem. Chrysalvs Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens; scis tu ut confringi vas cito…
ea nunc est, obsecro. Pistoclervs Hic, exeuntem me unde aspexisti modo. Chrysalvs Vt istúc est lepidum: proximae viciniae…
plurimi pendit. Chrysalvs Papae. Pistoclervs Immo ut eam credis? misera amans desiderat. Chrysalvs Scitum istuc. Pistoclervs Immo, Chrysale,…
Chrysalvs Tanto hercle melior. Pistoclervs Immo— Chrysalvs Immo hercle abiero potius. Pistoclervs Num invitus rem bene gestam audis…
sauciat. etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo, nullam aeque invitus specto, sí agit Pellio.…
nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem. Chrysalvs Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego, quod ames paratumst: quod…
Pistoclervs Phílippeo quidem. Chrysalvs Atque eo fortasse iám opust. Pistoclervs Immo etiam prius: nam iam huc adveniet miles.…
aurum hic exiget. Chrysalvs Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae. domist: non metuo nec ego…
abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito Mnesilochum adesse Bacchidi. Pistoclervs Faciam ut iubes.— Chrysalvs Negotium hoc…
aureos Epheso, quos hospes debuit nostro seni. inde ego hodie aliquam machinabor machinam, unde aurum efficiam amanti erili…
Ibo in Piraeum, visam écquae advenerit in portum ex Epheso navis mercatoria. nam meus formidat animus, nostrum tam…
illum pulchre iam, si di volunt. haud dormitandumst: opus est chryso Chrysalo. adibo hunc, quem quidem ego hódie…
vivam cutem. servos salutat Nicobulum Chrysalus. Nicobvlvs Pro di immortales, Chrysale, ubi mist filius? Chrysalvs Quin tu salutem…
Chrysalvs Vivit, valet. Nicobvlvs Venitne? Chrysalvs Venit. Nicobvlvs Euax, aspersisti aquam. benene usque valuit? Chrysalvs Pancratice atque athletice.…
accepitne aurum ab hospite Archidemide? Chrysalvs Heu, cor meum et cerebrum, Nicobule, finditur, istius hominis ubi fit quomque…
ita, obsecro hercle? Chrysalvs Quia edepol certo scio, Volcanus, Luna, Sol, Dies, dei quattuor, scelestiorem nullum inluxere alterum.…
fecit? Chrysalvs Quid non fecit? quin tu id me rogas? primumdum infitias ire coepit filio, negare se debere…
Pelagonem senem; eo praésente homini extemplo ostendit symbolum, quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio. Nicobvlvs Quid…
non eum esse symbolum. quotque innocenti ei dixit contumelias! adulterare eum aibat rebus ceteris. Nicobvlvs Habetin aurum? íd…
damnatus demum, vi coactus reddidit ducentós et mille Phílippum. Nicobvlvs Tantum debuit. Chrysalvs Porro etiam ausculta pugnam quam…
haec nunc erit. Nicobvlvs Deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi. Chrysalvs Quin tu audi. Nicobvlvs Immo ingenium avidi…
conscendimus, domi cupientes. forte ut adsedi in stega, dum circumspecto, átque ego lembum conspicor longum, strigorem maleficum exornarier.…
Is erat communis cum hospite et praedonibus. Nicobvlvs Adeon me fuisse fungum, ut qui illi crederem, cum mi…
crederem? Chrysalvs Is lembus nostrae navi insidias dabat. occepi ego observare eos quam rem gerant. interea e portu…
neque aves neque venti citius. quoniam sentio quae res gereretur, navem extemplo statuimus. quoniam vident nos stare, occeperunt…
denique agitis? Chrysalvs Rursum in portum recipimus. Nicobvlvs Sapienter factum a vobis. quid illi postea? Chrysalvs Revorsionem ad…
rei operam dabant. Chrysalvs Non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui. quoniam videmus auro insidias fieri, capimus consilium…
aperte, ut illi id factum sciscerent. Nicobvlvs Scite hercle. cedo quid illi? Chrysalvs Tristes ilico, quom extemplo a…
quassantibus. nos apud Theotímum omne aurum deposivimus, qui illic sacerdos est Dianae Ephesiae. Nicobvlvs Quis istíc Theotimust? Chrysalvs…
Ne ille hercle mihi sit multo tanto carior, si me illo auro tanto circumduxerit. Chrysalvs Quin in eapse…
nimio hic privatim servaretur rectius. sed nilne áttulistis inde auri domum? Chrysalvs Immo etiam. verum quantum attulerit nescio.…
ad Theotimum, nec mihi credere nec cuiquam in navi voluit: eo ego nescio quantillum attulerit; verum haud permultum…
verum haud opinor. Nicobvlvs Fertne partem tertiam? Chrysalvs Non hercle opinor; verum verum nescio. profecto de auro nil…
ut illúd reportes aurum ab Theotimo domum. atque heus tu. Nicobvlvs Quid vis? Chrysalvs Anulum gnati tui facito…
id sígnumst cum Theotimo, quí eum illi adferet, ei aurum ut reddat. Nicobvlvs Meminero, et recte mones. sed…
hábeat soccis subpactum solum? Nicobvlvs Cur ita fastidit? Chrysalvs Tantas divitias habet; nescit quid faciat auro. Nicobvlvs Mihi…
Chrysalvs Populo praesente: nullust Ephesi quin sciat. Nicobvlvs Istuc sapienter saltem fecit filius, cum diviti homini id aurum…
Immo em tantisper numquam te morabitur, quin habeas illud quo die illuc veneris. Nicobvlvs Censebam me effugisse a…
mi haud, utrum velim, licere intellego: ita bellus hospes fecit Archidemides. ubi nunc est ergo meus Mnesilochus filius?…
At ego hinc ad illum, ut convenam quantum potest.— Chrysalvs Ille est oneratus recte et plus iusto vehit.…
amantem erilem copem facerem filium, ita feci, ut auri quantum vellet sumeret, quantum autem lubeat reddere ut reddat…
agetur aetas in malacum modum, siquidem híc relinquet neque secum abducet senex med et Mnesilochum. quas ego hic…
cum se excucurrisse illuc frustra sciverit nosque aurum abusos? quid mihi fiet postea? credo hercle adveniens nomen mutabit…
si magis usus venerit. si ero reprehensus, macto ego illum infortunio: si illi sunt virgae ruri, at mihi…
super auro amicaque eius inventa Bacchide.— Lydvs Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro. nam équidem haud…
spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet. Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae. apage istas a me…
domus opime atque opipare— quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes. egone ut haec conclusa gestem…
aut desidiabula? neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis, quibus tuom patrem meque una, amicos,…
hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras.— Mnesilochvs…
homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet, nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum…
factumst ferme abhinc biennium) ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem.…
condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem, ut mi amanti copia esset. nam pol quidem…
quam relinqui beneficum; nimio inpendiosum praestat te quam ingratum dicier: illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.…
opus. nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur, sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi, iustus…
servom siris faciundo bene. utut eris, moneo, haud celabis. sed eccos video incedere patrem sodalis et magistrum. hinc…
tibi cor acre in pectore. sequere. Philoxenvs Quo sequar? quo ducis nunc me? Lydvs Ad illam quae tuom…
Lyde, leniter qui saeviunt sapiunt magis. minus mirandumst, illaec aetas si quid illorum facit, quam si non faciat.…
ei mihi, istaec illum perdidit assentatio. nam absque te esset, égo illum haberem rectum ad ingenium bonum: nunc…
Di immortales, meum sodalem hic nominat. quid hoc negoti est, Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet? Philoxenvs Paulisper,…
tempus, cum sese etiam ipse oderit. morem geras; dum caveatur, praeter aequom ne quid delinquat, sine. Lydvs Non…
tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio, eademne erat haec disciplina tibi, cum tu adulescens eras? nego…
a paedagogo pedem ut efferres aedibus. ante solem exorientém nisi in palaestram veneras, gymnasi praefecto haúd mediocris poenas…
malum: et discipulus et magister perhibebantur improbi. ibi cursu luctando hásta disco pugilatu pila saliendo sese exercebant magis…
in latebrosis locis. inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres…
corium tam maculosum quam est nutricis pallium. Mnesilochvs Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser; innocens…
sunt mores. Lydvs Id equidem ego certo scio. nam olim populi prius honorem capiebat suffragio, quam magistro desinebat…
si attingas eum manu, extemplo puer paédagogo tabula disrumpit caput. cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:…
“eho senex minimi preti, ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.” itur illinc iure dicto. hócine hic…
Mnesilochvs Acris postulatio haec est. cum huius dicta intellego, mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit. Lydvs Sed…
Philoxene, deos propitios me videre quam illum haud mavellem mihi. Philoxenvs Quis illic est? Lydvs Mnesilochus, gnati tui…
in lupanari accubat. fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi. Philoxenvs Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo. Mnesilochvs…
patri: in mare it, rem familiarem curat, custodit domum, obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris. hic sodalis…
úter maior siet: verum ingenium plus triginta ánnis maiust quam alteri. Philoxenvs Cave malo et compesce in illum…
aegre patere dici qui facit. Philoxenvs Lydvs Mnesilochvs Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom? Lydvs Periit tibi…
loquor. quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo. Mnesilochvs Quid factum est? Lydvs Meretricem indigne deperit.…
ubi quemque attigit. Mnesilochvs Vbi ea mulier habitat? Lydvs Hic. Mnesilochvs Vnde eam esse aiunt? Lydvs Ex Samo.…
omnem rem scio quem ad modumst. tu Pistoclerum falso atque insontem arguis. nam ille amico et benevolenti suo…
tu creduas. Lydvs Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo, ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?…
ferát ei ad papillas, lábra ab labris nusquam auferat? nám alia memorare quae illum facere vidi dispudet: cum…
neque pudere quicquam. quid verbis opust? mihi discipulus, tibi sodalis periit, húic filius; nám ego illum periisse dico…
ut illam mulierem capitis non perdam? perire me malis malim modis. satin ut quem tu habeás fidelem tibi…
gnatum ésse corruptum tuom, suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine? Philoxenvs Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius…
filium. Mnesilochvs Factum volo. Lydvs Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres. Philoxenvs Adfatim est. Lydvs…
me amicosque alios flagitiis suis. Philoxenvs In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me. Lydvs…
an Bacchidem, incertum admodumst. illum exoptavit potius? habeat. optumest. ne illa illud hercle cum malo fecit suo; nam…
plurumis planeque—amo. ego faxo hau dicet nactam quem derideat. nam iam domum ibo atque—aliquid surrupiam patri. id istí…
cogam usque ut mendicet—meus pater. sed satine ego animum mente sincera gero, qui ad hunc modum haec hic…
pro certo sciam. verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior, mendicum malim mendicando vincere.…
iam omne aurum patri. igitur mi inani atque inopi subblandibitur tum quom blandiri nihilo pluris referet, quam si…
aurum reddere. eadem éxorabo, Chrysalo causa mea pater ne noceat, neu quid ei suscenseat mea causa de auro…
qui causa mea mendacium éi dixit. vos me sequimini.— Pistoclervs Rébus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi: Mnesilochum…
simul. nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius, quid remoretur. ibo ut visam huc ad…
aurum. nunc ego illam me velim convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam. sed veniam mihi quam gravate páter…
ei suscenseat. Pistoclervs Estne hic meus sodalis? Mnesilochvs Estne hic hostis, quem aspicio, meus? Pistoclervs Certe is est.…
salvos sis, Mnesiloche. Mnesilochvs Salve. Pistoclervs Salvos quom peregre advenis, cena detur. Mnesilochvs Non placet mi cena quae…
Atque acerruma. Pistoclervs Vnde? Mnesilochvs Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac. Pistoclervs Multi more isto…
falsi falsimoniis, lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide. nullus est quoi non invideant rem secundam optingere; sibi ne…
illorum mores perquam meditate tenes. sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo: nulli amici sunt,…
frustrantur, frustrari alios stolidi existumant. sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi: ille,…
faceret in me, inconciliaret copias omnis meas. Pistoclervs Improbum istunc esse oportet hominem. Mnesilochvs Ego ita esse arbitror.…
vivit tibi. nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses mali facere faceres. Pistoclervs Dic modo…
pacto, me esse dicito ignavissimum. Mnesilochvs Nequam homost, verum hercle amicus est tibi. Pistoclervs Tanto magis dic quis…
non potesse quin tibi eius nomen eloquar. Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus. Pistoclervs Quid istuc est? Mnesilochvs Quid…
amica, ut mi invenires? Pistoclervs Fateor factum, et repperi. Mnesilochvs Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia…
tibi occiperes tute † amare et mi ires consultum male? Pistoclervs Sanun es? Mnesilochvs Rem repperi omnem ex…
tuis me prolectas probris? Mnesilochvs Quid? amas Bacchidem? Pistoclervs Duas ergo hic intus eccas Bacchides. Mnesilochvs Quid? duas?…
Pistoclervs Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier, tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam. Mnesilochvs…
habebis falso suspectum. Mnesilochvs Sequor.— Parasitvs Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi, militis, qui amicam secum avexit…
percontarier, utrum aurum reddat anne eat secum semul. tu dudum, puere, cum illac usque isti semul: quae harum…
dierecte. ut pulsat propudium! comesse panem tris pedes latum potes, fores pultare nescis. ecquis in aedibust? heus, ecquis…
Quid istuc? quae istaec est pulsatio? quae te mala crux agitat, quí ad istunc modum alieno viris tuas…
Parasitvs Adulescens, salve. Pistoclervs Salve. sed quem quaeritas? Parasitvs Bacchidem. Pistoclervs Vtram ergo? Parasitvs Nil scio nisi Bacchidem.…
ducentos Phílippos reddat aureos vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul. Pistoclervs Non it. negat se…
duc te ab aedibus. Parasitvs Nimis iracunde. Pistoclervs At scin quam iracundus siem? ne tíbi hercle haud longe…
gestiunt. Parasitvs Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost, ne nucifrangibula excussit ex malis meis. tuo ego istaec…
Ego istuc illi dicam. Pistoclervs Dic mihi, quis tu es? Parasitvs Illius sum integumentum corporis. Pistoclervs Nequam esse…
. Parasitvs Sufflatus ille huc veniet. Pistoclervs Dirrumptum velim. Parasitvs Numquid vis? Pistoclervs Abeas. celeriter factost opus. Parasitvs…
nunc haec res vénit locum, ut quid consili dem meo sodali super amica nesciam, qui iratus renumeravit omne…
huc concedam, nam concrepuerunt fores. Mnesilochus eccum maestus progreditur foras. Mnesilochvs Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato, sine…
incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo ego esse áliis.…
béne faciant neque quém quisquam homo aút amet aut ádeat. inimícos quam amícos aequómst med habére, malós quam…
viris dígna sunt, dígnior núllus est homo; quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi quód fuit praé manu.…
Pistoclervs Consólandus hic mist, íbo ad eum. Mnesíloche, quid fit? Mnesilochvs Périi. Pistoclervs Di mélius faciant. Mnesilochvs Périi.…
non es. Mnesilochvs Périi. múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt. criminin me habuisse fídem?…
Mnesilochvs Vnde habeam? mortuos pluris pretist quam égo sum. Pistoclervs Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc, eum…
abegi ; reppuli, reieci hominem. Mnesilochvs Quid mi id prodest? quom ipse veniet, quid faciam? nil habeo miser.…
nón pollicear. Mnesilochvs Scio, dares, novi tuom . sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; eó quod…
libér sies egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? non potest . Pistoclervs Tace modo: deus…
Mnesilochvs Quid est? Pistoclervs Tuam cópiam eccam Chrysalum video. tace. Chrysalvs Hunc hóminem decet auro éxpendi, huic décet…
duplicíbus spoliis sum adféctus. érum maiorem méum ut ego hodie lúsi lepide, ut lúdificatust. cállidum senem cállidis dolis…
ero fílio senis, quícum égo bibo, quícum édo et amo, régias cópias aúreasque óptuli, út domo súmeret neú…
duas aut trís minas aúferunt eris. néquius nil ést quam egens cónsili servós, nisi hábet multipotens péctus: úbicumque…
homo, nisi qui ét bene et mále facere tenet. ímprobis cum ímprobus sit, hárpaget fúribus, fúretur quód queat,…
sít bonis, malus sít malis; utcúmque res sit, ita ánimum hábeat. séd lubet scíre quantum aúrum erus sibi…
Hérculem fécit ex patre: décimam partem eí dedit, síbi novem abstulit. séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi…
terram optuére? quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor? non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis?…
Mnesilochvs Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum. Chrysalvs Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio…
velles tantum sumeres, sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus? an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se…
parum immersti ampliter. Mnesilochvs Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris. occidi. Chrysalvs Animus…
Quid ita? Mnesilochvs Quia patri omne cum ramento reddidi. Chrysalvs Reddidisti? Mnesilochvs Reddidi. Chrysalvs Omnene? Mnesilochvs Oppido. Chrysalvs…
facere tam malum? Mnesilochvs Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale, mi male consuluisse: ob eam rem omne…
aurum, dixisti patri? Mnesilochvs Mé id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide. Chrysalvs Em, istoc dicto dédisti hodie…
rapiet continuo senex. Mnesilochvs Ego patrem exoravi. Chrysalvs Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor? Mnesilochvs Immo tibi…
aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale. Chrysalvs Quid vis curem? Mnesilochvs Vt ad senem etiam álteram facias…
hodie doctum docte fallas aurumque auferas. Chrysalvs Vix videtur fieri posse. Mnesilochvs Perge, ac facile ecfeceris. Chrysalvs Quam,…
orem ut mihi nil credat, id non ausit credere. Mnesilochvs Immo si audias quae dicta dixit me adversum…
sibi solem esse diceres, se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies. Chrysalvs Emungam hercle…
quid nos vis facere? Chrysalvs Énim nil nisi ut ametis impero. ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego…
probo? sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi. Mnesilochvs Militi nummis ducentis iam usus est pro…
sumptu. Chrysalvs Ah, placide volo unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam. de ducentis nummis primum…
et propugnacula, recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus: si id capso, geritote amicis vostris aurum…
Chrysale. Chrysalvs Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito Pistoclervs Quid? Chrysalvs Stilum, ceram et…
nunc es facturus? id mihi dice. Chrysalvs Coctumst prandium? vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?…
Immo adest. alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides. Chrysalvs Quid tu loquere? Mnesilochvs Hoc, ut futuri…
exquaeris? Chrysalvs Res itast, dici volo. nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar. Mnesilochvs Cedo manum…
Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus. Pistoclervs Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost. Chrysalvs…
Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. Mnesilochvs Quid postea? Chrysalvs Quod iubebo scribito istic. nam propterea…
scribe. Mnesilochvs Quid scribam? Chrysalvs Salutem tuo patri verbis tuis. Pistoclervs Quid si potius morbum mortem scribat? id…
cera inest. Chrysalvs Dic quem ad modum. Mnesilochvs Mnesilochus salutem dicit suo patri. Chrysalvs Adscribe hoc cito: “Chrysalus…
aurum reddidi et quía non te fraudaverim.” Pistoclervs Mane dum scribit. Chrysalvs Celerem oportet esse amatoris manum. Pistoclervs…
scribundumst cito. Mnesilochvs Loquere. hoc scriptumst. Chrysalvs “Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi, sycophantias…
ablaturum dixit.” plane adscribito. Mnesilochvs Dic modo. Chrysalvs “Atque id pollicetur se daturum aurum mihi, quod dem scortis…
né tibi hodie verba det: quaeso cave.” Mnesilochvs Loquere porro. Chrysalvs Adscribe dum etiam. Mnesilochvs Loquere quid scribam…
ut memineris, ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.” cedo tu ceram ac linum actutum. age…
usust conscriptis modum, ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi? Chrysalvs Quia mi ita…
mihi? mea fiducia ópus conduxi et meo periclo rem gero. Mnesilochvs Aequom dicis. Chrysalvs Cedo tabellas. Mnesilochvs Accipe.…
in biclinio cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst, atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis…
erit accubitum semel, ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum. Pistoclervs O imperatorem probum! Chrysalvs Iam…
officium, ego efficiam meum. Chrysalvs insánum magnum molior negotium, metuoque ut hodie possiem emolirier. sed nunc truculento mi…
senem tranquillum ésse ubi me aspexerit. versabo ego illum hodie, si vivo, probe. tam frictum ego illum reddam…
exeat, extemplo advenienti ei tabellas dem in manum. Nicobvlvs Nimium illaec res est magnae dividiae mihi, supterfugisse sic…
nunc est mihi adeundi ad hominem tempus. Nicobvlvs Quis loquitur prope? atque hic quidem, opinor, Chrysalust. Chrysalvs Accessero.…
in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum? taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum gnatum tam…
tua iam virgis latera lacerentur probe ferratusque in pistrino aetatem conteras. omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua. Chrysalvs…
scelestus. specta rem modo; ego verbum faciam nullum . Nicobvlvs Etiam, carnufex, minitare? Chrysalvs Nosces tu illum actutum…
orabat, quod istic esset scriptum ut fieret. Nicobvlvs Cedo. Chrysalvs Nosce signum. Nicobvlvs Novi. ubi ipse est? Chrysalvs…
scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio. nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit; pendebit hodie…
exeo ad te, Chrysale.— Chrysalvs Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat. servos arcessit intus qui…
sed conticiscam, nam audio aperiri fores. Nicobvlvs Constringe tu illi, Artamo, actutum manus. Chrysalvs Quid feci? Nicobvlvs Impinge…
me rogas? ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli. Nicobvlvs Eho tu, loquitatusne es gnato meo male…
dixisti id aurum ablaturum tamen per sycophantiam? Chrysalvs Egone istuc dixi? Nicobvlvs Ita. Chrysalvs Quis homost qui dicat…
tabellae te arguont, quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent. Chrysalvs Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius:…
facio, ut suadeas gnato meo ut pergraecetur tecum, tervenefice. Chrysalvs O stulte, stulte, nescis nunc venire te; atque…
quis me vendit? Chrysalvs Quem di diligunt adulescens moritur, dum valet sentit sapit. hunc si ullus deus amaret,…
terrai ódium ámbulat, iam nil sapit nec sentit, tantist quantist fungus putidus. Nicobvlvs Tun terrae me odium esse…
numquam auferes hinc aurum. Chrysalvs Át qui iam dabis. Nicobvlvs Dabo? Chrysalvs Atque orabis me quidem ultro ut…
et quanta in pernicie siet. tum libertatem Chrysalo largibere; ego adeo numquam accipiam. Nicobvlvs Dic, scelerum caput, dic,…
hac me, faxo iam scies. Nicobvlvs Quo gentium? Chrysalvs Tres unos passus. Nicobvlvs Vel decem. Chrysalvs Agedum tu,…
est. accede huc tu. viden convivium? Nicobvlvs Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem. Chrysalvs Qui sunt in lecto illo…
Chrysalvs Dic sodes mihi, bellan videtur specie mulier? Nicobvlvs Admodum. Chrysalvs Quid illám, meretricemne esse censes? Nicobvlvs Quippini?…
ex me quidem hodie numquam fies certior. Cleomachvs Meamne híc Mnesilochus, Nicobuli filius, per vim ut retineat mulierem?…
hic venit miles mihi. Cleomachvs Non me arbitratur militem, sed mulierem, qui me meosque non queam defendere. nam…
exanimalem faxo, si convenero, nive exheredem fecero vitae suae. Nicobvlvs Chrysale, quis ille est qui minitatur filio? Chrysalvs…
vir? Chrysalvs Vir, inquam. Nicobvlvs Nuptanest illa, obsecro? Chrysalvs Scies haúd multo post. Nicobvlvs Oppido interii miser. Chrysalvs…
me, auscultato filio. dixin tibi ego illum invénturum te qualis sit? Nicobvlvs Quid nunc ego faciam? Chrysalvs Iube…
manufesto hominem opprimet. Cleomachvs Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim, quam illum cubantem cum illa opprimere,…
me exsolvi iubes? Nicobvlvs Exsolvite istum. perii, pertimui miser. Cleomachvs Tum illam, quae corpus publicat volgo suom, faxo…
illo paulula pecunia potes. Nicobvlvs Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet, dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet.…
ego animam amborum exsorbebo oppido. Nicobvlvs Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro, pacisce quid vis. Chrysalvs Ibo…
est? Chrysalvs Nusquam. nescio. vis tibi ducentos nummos iam promittier, ut ne clamorem hic facias neu convicium? Cleomachvs…
multa ingeram? Cleomachvs Tuo arbitratu. Nicobvlvs Vt subblanditur carnufex. Chrysalvs Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.…
fít? Chrysalvs Ducentis Phílippis rem pepigi. Nicobvlvs Ah, salus mea, servavisti me. quam mox dico dabo ? Chrysalvs…
Cleomachvs Ducentos nummos aureos Philippós probos dabin? Chrysalvs Dabuntur inque. responde. Nicobvlvs Dabo. Chrysalvs Quid nunc, impure? numquid…
? quid illum morte territas? et ego te et ille mactámus infortunio. si tibi est machaera, at nobis…
inritaveris, confossiorem soricina nenia. iam dudum hercle equidem sentio, suspicio quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.…
Ceres Minerva † Latona Spes Opis Virtus Venus Castor Polluces Mars Mercurius Hercules Summanus Sol Saturnus dique omnes…
neque osculatur neque illud quod dici solet. Nicobvlvs Vt iurat! servat me ille suis periuriis. Cleomachvs Vbi nunc…
arcem ábiit aedem visere Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi. Cleomachvs Abeo ad forum igitur. Chrysalvs Vél…
Chrysalvs Exige, ac suspende te: ne supplicare hunc censeas tibi , nihili homo.— ille est amotus. sine me…
ad filium. Nicobvlvs Quid eo intro ibis? Chrysalvs Vt eum dictis plurumis castigem, cum haec sic facta ad…
et ted opsecro, cave pársis in eum dicere. Chrysalvs Etiam me mones? satin est si plura ex me…
Nicobvlvs Lippi illic oculi servos est simillimus: si non est, nolis esse neque desideres; si est, abstinere quin…
hic foret, miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua atque obtruncaret moechum manufestarium. nunc quasi ducentis Phílippis emi filium,…
etiam prius quam filium convenero. numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo; verum lubet etiam mi has perlegere denuo:…
cluent fecísse facinus máxumum, quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus mille…
pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum sine classe sineque exercitu et tanto numero militum. nunc prius…
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis. nam…
sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum. tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt…
mi usque adhuc. atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum: exitium excidium exlecebra fiet…
stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio; miles Menelaust, ego Agamemno, ídem Vlixes Lartius, Mnesilochust Alexander, qui erit…
causa nunc facio obsidium Ilio. nam illi ítidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:…
invéntus interiit, dum íbi exquirit fata Iliorum; adsímiliter mi hodie óptigit. vínctus sum, sed dólis me exemi: item…
fáta quae illi fórent exitio: signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors; tertium, cum portae Phrygiae…
sunt fata nostro huic Ilio. nam dúdum primo ut díxeram nostró seni mendácium et de hóspite et de…
iam abstuli. iam dúo restabant fáta tunc, nec mágis id ceperam óppidum. post ubi tabellas ad senem detuli,…
esse dudum militis. post cúm magnifico mílite, urbes vérbis qui inermús capit, conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam…
uno ictu extémpulo cépi spolia. is núnc ducentos númmos Philippos míliti, quos dáre se promisít, dabit. nunc álteris…
ut sit mulsum qui triumphent milites. sed Príamum adstantem eccum ánte portam vídeo. adibo atque adloquar. Nicobvlvs Quóianam…
Quid fit? quíd quod te misi, écquid egísti? Chrysalvs Rógas? congredere. Nicobvlvs Gradior. Chrysalvs Optumus sum oratór. ad…
quívi comminisci. Nicobvlvs Quid ait? Chrysalvs Verbum nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar; tacitus conscripsit tabellas,…
sed metuo, né idem cantent quod priores. nosce signum. estne eius? Nicobvlvs Novi. libet perlegere has. Chrysalvs Perlege.…
turbát equos lepide lígneus. Nicobvlvs Chrysále, ades, dum ego has pérlego. Chrysalvs Quid mé tibi adesse opus ést?…
Chrysalvs Níl moror neque scíre volo. Nicobvlvs Támen ades. Chrysalvs Quid opúst? Nicobvlvs Taceas: quód iubeo id faciás.…
quidem videát parum; vérum, qui satis vídeat, grandes sátis sunt. Nicobvlvs Animum advórtito igitur. Chrysalvs Nólo inquam. Nicobvlvs…
enim id quod te iúbeo facias. Chrysalvs Iústumst ut tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat. Nicobvlvs Hoc áge…
tíbi dico. Nicobvlvs Ceraé quidem haud parsit néque stilo; sed quídquid est, pellégere certumst. “Patér, ducentos Phílippos quaeso…
vitalem tibi.” malum quidem hercle magnum. Chrysalvs Tibi dico. Nicobvlvs Quid est? Chrysalvs Non prius salutem scripsit? Nicobvlvs…
si das maxume, ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi: nam ego non laturus sum, si iubeas…
Nicobvlvs Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego. Chrysalvs Inde a principio iam inpudens epistula est. Nicobvlvs “Pudet…
flagitium te scire audivi meum, quod cum peregrini cubui uxore militis.” pol haud derides; nam ducentis aureis Philippís…
illorum quin ego illi dixerim. Nicobvlvs “Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater, ne me, in stultitia si deliqui,…
persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.” prius té cavisse ergo quám pudere aequom fuit. Chrysalvs Eadem istaec…
sat habeas id, pater, quod Chrysalus me obiurigavit plurumis verbis malis, et me meliorem fecit praeceptis suis, ut…
Estne istuc istic scriptum? Nicobvlvs Em specta, tum scies. Chrysalvs Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus. Nicobvlvs…
pater, da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.” Chrysalvs Ne unum quidem hercle, si sapis. Nicobvlvs Sine perlegam.…
me hodie mulieri ante vesperum, prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perierem cura atque abduce me…
damni feci et flagiti. cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant; sescenta tanta reddam, si vivo, tibi. vale atque…
ego tibi hodie consili quicquam dabo, neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet, fecisse dicas de…
in istoc sim loco, dem potius aurum quam illum corrumpi sinam. duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide:…
ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo. Nicobvlvs Miseret me illius. Chrysalvs Tuos est, non mirum facis.…
flagitium volgo dispalescere. Nicobvlvs Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret, dum salvos esset, quam revenisset domum. quid…
Philippos iam intus ecferam, et militi quos dudum promisi miser et istos. mane istic, iam exeo ad te,…
scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo. edepol qui me esse dicat cruciatu malo dignum, ne ego…
facio. sed crepuit foris: ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam. Nicobvlvs Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer…
solvam militi. Chrysalvs Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat. nolo ego mihi credi. Nicobvlvs Cape vero,…
quaeso. Chrysalvs Dico ut res se habet. Nicobvlvs Morare. Chrysalvs Nolo, inquam, aurum concredi mihi. vel da aliquem…
Cedo, sí necesse est. Nicobvlvs Cura hoc. iam égo huc revenero.— Chrysalvs Curatum est—esse te senem miserrumum. hoc…
ovans praeda onustus incederem; salute nostra atque urbe capta per dolum domum reduco íntegrum omnem exercitum. sed, spectatores,…
est, nil moror; verum tamen accipientur mulso milites. nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.— Philoxenvs Quam…
turbás turbet, quam se ád vitam et quos ád mores praecípitem inscitus capéssat, magis cúrae est magisque adfórmido,…
illa aetate ét feci illa omnía, sed more modésto; neque plácitant mores quíbus video volgo ín gnatos essé…
animo óbsequium sumére possit; aequom ésse puto, sed nimis nolo desídiae ei dare lúdum. nunc Mnésilochum, quod mándavi,…
ópera sua compúlerit, sic ut eúm, si convenít, scio fe- cisse: eóst ingenio nátus. Nicobvlvs Quicúmque ubi ubi…
stolidi, fatuí, fungi, bardí, blenni, buccónes, solús ego omnis longe ántideo stultítia et moribus índoctis. perií, pudet: hocine…
quam íd reputo, tam mágis uror quae méus filius turbávit. perdítus sum atque eradícatus sum, omníbus exemplis éxcrucior.…
med hodie láceravit, Chrysálus me miserum spóliavit: is mé scelus auro usque áttondit dolis dóctis indoctum, út lubitumst.…
uxorem esse áiebat, omníaque ut quidque actum est memoravit, eam síbi hunc annúm condúctam, relicúom id auri factúm…
ést quo cor peracéscit; hoc ést demum quod pércrucior, me hoc aétatis ludíficari, canó capite atque albá barba…
meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibi plus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi…
néscio quis loqui vísust; sed quem vídeo? hic quidémst pater Mnesilochi. Nicobvlvs Eúge, socium aerúmnae et mei mali…
Nicobvlvs Vnde homo miser átque infortunátus. Philoxenvs At pól ego ibi sum, esse ubi míserum hominem decet átque…
útimur. Philoxenvs Sic est. séd tu, quíd tibist? Nicobvlvs Pól mihi par, idem est quód tibi. Philoxenvs Númquid…
Philoxenvs Idém mihi mórbus in péctorest. Nicobvlvs Át mihi Chrýsalus óptumus homo pérdidit fílium, me átque rem omném…
aegrést? Nicobvlvs Scies: íd, perit cúm tuo: ambo aéque amicás habent. Philoxenvs Qui scís? Nicobvlvs Vidi Philoxenvs Eí…
évocare ambós foras? Philoxenvs Haud moror. Nicobvlvs Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores, nisi mavoltis fores et…
tantó nominát me atque púltat aedes? Nicobvlvs Ego átque hic. Bacchis Quid hóc est negóti nam, amábo? quis…
pessumaé. Soror Pastor hárum dormít, quom haec eunt síc a pecú balitántes. Bacchis At pól nitent, haud sórdidae…
súnt. Philoxenvs Vt vidéntur derídere nós. Nicobvlvs Sine suo úsque arbitrátu. Bacchis Rerín ter in annó tu has…
certo est. Bacchis Vetulaé sunt, † thimiame. Soror At bonás fuisse crédo. Bacchis Vidén limulís, obsecró, ut intuéntur?…
Merito hóc nobis fít, qui quidem húc venerímus. Bacchis Cogántur quidem íntro. Soror Haud sció quid eo opús…
sic sine ástent. exsólvere quánti fuére, omnis frúctus iam illís decidít. non vidés, ut palántes solaé liberaé grasséntur?…
quom a pecú cetero ábsunt. stultae átque haud malaé videntur. Soror Revórtamur íntro, sorór. Nicobvlvs Ilico ámbae manéte:…
humana nós voce appellánt oves. Nicobvlvs Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt. Bacchis Si quam…
petam. sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini? Philoxenvs Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.…
clam mordax canis: qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras, arietes truces nos erimus, iam in vos…
Soror Eho, amábo. Nicobvlvs Quo illaec ábeunt? Bacchis Senem illúm tibi dedo ultériorem, lepide út lenitum réddas; ego…
intro ínlicere huc. Soror Meum pénsum ego lepide accúrabo, quamquam ódiost mortem ampléxari. Bacchis Facito út facias. Soror…
mútabo. Nicobvlvs Quid illaéc illic in cónsilio duae sécreto consúltant? Philoxenvs Quid aís tu, homo? Nicobvlvs Quid mé…
Quid est quód pudeat? Philoxenvs Sed amíco homini tibi quód volo credere cértumst. nihilí sum. Nicobvlvs Istuc iam…
Philoxenvs Tactús sum vehementér visco; cor stímulo foditur. Nicobvlvs Pól tibi multo aequíus est coxendícem. sed quíd istuc…
scire putó me; verum aúdire etiam ex té studeo. Philoxenvs Viden hánc? Nicobvlvs Video. Philoxenvs Haud mala est…
nihili. Philoxenvs Quid múlta? ego amo. Nicobvlvs An amas? Philoxenvs ναὶ γάρ. Nicobvlvs Tun, hómo putide, amatór istac…
flágitium est. Philoxenvs Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus, neque té tuost aequom esse íratum: si…
eccas tándem probri pérlecebrae et persuástrices. quid núnc? etiam reddítis nobis filiós et servom? an ego éxperior tecúm…
quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles. Bacchis Senex óptime quantumst ín terra, sine me hóc…
ópere ire oppugnátum. Nicobvlvs Ni abeás, quamquam tu bélla es, malum tíbi magnum dabo iám. Bacchis Patiar, non…
Vt blandíloquast! ei míhi, metuo. Soror Hic magis tránquillust. Bacchis I hac mécum intro atque ibi, sí quid…
Bacchis Sine, méa pietas, te exorem. Nicobvlvs Exores tú me? Soror Ego quídem ab hoc certe exórabo. Philoxenvs…
Soror Lepidúm te. Philoxenvs At scin quo pácto me ad te intro ábducas? Soror Mecum út sis. Philoxenvs…
homines, vérum te nemínem deteriorem. Philoxenvs Íta sum. Bacchis I hac mécum intro, ubi tibi sít lepide victíbus,…
cónvivi: me níl paenitet ut sim ácceptus: quadringéntis Philippis fílius me et Chrysálus circumduxérunt. quem quídem ego ut…
Quid tándem, si dimídium auri reddítur, in hac mecum íntro? atque ut eis délicta ignoscás. Philoxenvs Faciet. Nicobvlvs…
ulcisci ámbo. Philoxenvs Etiám tu, homo nihili? quód di dant boni cáve culpa tua amissis: dimídium auri datur:…
filius corrúmpatur meus, íbi potem? Philoxenvs Potandumst. Nicobvlvs Age iam, íd ut ut est, étsi est dédecori, patiár,…
accubet, ínspectem? Bacchis Immo equidém pol tecum accúmbam, te amábo et te amplexábor. Nicobvlvs Caput prúrit, perii, víx…
si dúm vivas tibi béne facias tam pól id quidem esse haud perlónginquom, neque, si hóc hodie amissís,…
agó? Philoxenvs Quid agas? rogitás etiam? Nicobvlvs Libet ét metuo. Bacchis Quid métuis? Nicobvlvs Ne obnóxius filio sim…
fíunt, tuost: únde illum sumére censes, nisi quód tute illi déderis? hanc véniam illis sine te éxorem. Nicobvlvs…
me exórat? tua sum ópera et propter te ímprobior. Bacchis Nemínis quam mea mavéllem. satin égo istuc habeo…
It diés, ite intro accúbitum, filií vos exspectánt intus. Nicobvlvs Quam quídem actutum emoriámur. Soror Vespér hic est,…
addíctos. Bacchis Lepide ípsi hi sunt captí, suis qui filiís fecere insídias. Grex Hí senes nisi fuíssent nihili…
flagitium facerent canis capitibus; neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri, ut apud lenones rivales filiis fierent…