Direct reading · Original
Section 22
Passage 1 of 8 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo ualidioribus utendum puto. Age enim si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est quod aut uestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque uilescat? Diuitiaene uel uestra uel sui natura pretiosae sunt? Quid earum potius, aurumne an uis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit. Quod si manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri.