Direct reading · Original
Section 42
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet, intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortorem;