Direct reading · Original
Section 46
Passage 1 of 8 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit, quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare. Atqui uideo, inquam, nec opibus sufficicntiam nec regnis potentiam nec reuerentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam uoluntatibus posse contingere. An etiam causas, cur id ita sit, deprehendisti? Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim. Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia? Minime, inquam. Recte tu quidem.