Direct reading · Original
Section 52
Passage 1 of 8 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Tum ego: Platoni, inquam, uehementer assentior, nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi. Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. Quid? inquam. Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur. Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero. Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas. Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam.