Direct reading · Original
Section 70
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Anmiaduerto, inquam, idque, uti tu dicis, ita esse consentio. Sed in hac haerentium sibi serie causarum, estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit? Est, inquit, neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet iudicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandaue dinoscit. Quod uero quis optandum esse iudicat petit; refugit uero quod aestimat esse fugiendum. Quare quibus in ipsis inest ratio, inest etiam uolendi nolendique libertas. Sed hanc non in omnibus aequam esse constituo.