Direct reading · Original
Book 11 · lines 749–763
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
749Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes
750spectat et ad finem servatos laudat amores;
751proximus, aut idem, si fors tulit, “hic quoque,” dixit
752“quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
753adspicis” (ostendens spatiosum in guttura mergum),
754“regia progenies: sunt si descendere ad ipsum
755ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo
756Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes
757Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae
758tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste:
759qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
760forsitan inferius non Hectore nomen haberet,
761quamvis est illum proles enixa Dymantis,
762Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
763fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.