Direct reading · Original
Book 12 · lines 536–550
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
536Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
537proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
538praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
539atque ait: “Herculeae mirum est oblivia laudis
540acta tibi, senior! Certe mihi saepe referre
541nubigenas domitos a se pater esse solebat.”
542Tristis ad haec Pylius: “Quid me meminisse malorum
543cogis et obductos oculis rescindere luctus
544inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
545Ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
546inplevit meritis, quod mallem posse negare:
547sed neque Deiphobum nec Polydamanta nec ipsum
548Hectora laudamus—quis enim laudaverit hostem?
549Ille tuus genitor Messenia moenia quondam
550stravit et inmeritas urbes Elimque Pylumque