Direct reading · Original
Book 13 · lines 1–15
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1Consedere duces, et vulgi stante corona
2surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
3utque erat impatiens irae, Sigeia torvo
4litora respexit classemque in litore vultu
5intendensque manus “agimus, pro Iuppiter!” inquit
6“ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!
7At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
8quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
9Tutius est igitur fictis contendere verbis,
10quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum,
11nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
12quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
13Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
14esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes,
15quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.