Direct reading · Original
Book 13 · lines 494–507
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
494“Nata, tuae (quid enim superest?) dolor ultime matris,
495nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, pectus,
496et ne perdiderim quemquam sine caede meorum,
497tu quoque vulnus habes! At te, quia femina, rebar
498a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,
499totque tuos idem fratres, te perdidit idem,
500exitium Troiae nostrique orbator, Achilles.
501At postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,
502“nunc certe,” dixi, “non est metuendus Achilles!rsquo;
503Nunc quoque mi metuendus erat: cinis ipse sepulti
504in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem.
505Aeacidae fecunda fui! Iacet Ilion ingens,
506eventuque gravi finita est publica clades, —
507sed finita tamen; soli mihi Pergama restant,