Direct reading · Original
Book 14 · lines 1–15
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
2arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri
3nescia nec quicquam iunctis debentia bubus,
4liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,
5liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi
6navifragumque fretum, gemino quod litore pressum
7Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
8Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus
9herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
10Sole satae Circes, variarum plena ferarum.
11Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,
12“diva, dei miserere, precor! nam sola levare
13tu potes hunc,” dixit “videar modo dignior esse!
14Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
15quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.