Direct reading · Original
Book 15 · lines 335–349
Passage 1 of 8 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
335Sic alias aliasque lacus et flumina vires
336concipiunt, tempusque fuit, quo navit in undis,
337nunc sedet Ortygie. Timuit concursibus Argo
338undarum sparsas Symplegadas elisarum,
339quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt.
340Nec, quae sulphureis ardet fornacibus, Aetne
341ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.
342Nam sive est animal tellus et vivit habetque
343spiramenta locis flammam exhalantia multis,
344spirandi mutare vias, quotiensque movetur,
345has finire potest, illas aperire cavernas;
346sive leves imis venti cohibentur in antris
347saxaque cum saxis et habentem semina flammae
348materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,
349antra relinquentur sedatis frigida ventis;