Direct reading · Original
Book 2 · lines 401–415
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
401At pater omnipotens ingentia moenia caeli
402circuit et ne quid labefactum viribus ignis
403corruat explorat. Quae postquam firma suique
404roboris esse videt terras hominumque labores
405perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi
406cura suae: fontes et nondum audentia labi
407flumina restituit dat terrae gramina, frondes
408arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
409Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina
410haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.
411Non erat huius opus lanam mollire trahendo
412nec positu variare comas; ubi fibula vestem,
413vitta coercuerat neglectos alba capillos,
414et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,
415miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla