Direct reading · Original
Book 1 · lines 5–20
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
5Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum
6unus erat toto naturae vultus in orbe,
7quem dixere chaos: rudis indigestaque moles
8nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
9non bene iunctarum discordia semina rerum.
10nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
11nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
12nec circumfuso pendebat in aere tellus
13ponderibus librata suis, nec bracchia longo
14margine terrarum porrexerat Amphitrite;
15utque aer, tellus illic et pontus et aether.
16Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
17lucis egens aer: nulli sua forma manebat,
18obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
19frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
20mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.