Direct reading · Original
Book 3 · lines 138–152
Passage 1 of 8 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
138Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas
139causa fuit luctus, alienaque cornua fronti
140addita, vosque canes satiatae sanguine erili.
141At bene si quaeras, fortunae crimen in illo,
142non scelus invenies: quod enim scelus error habebat?
143Mons erat infectus variarum caede ferarum;
144iamque dies medius rerum contraxerat umbras
145et sol ex aequo meta distabat utraque,
146cum iuvenis placido per devia lustra vagantes
147participes operum compellat Hyantius ore:
148“Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,
149fortunamque dies habuit satis. Altera lucem
150cum croceis invecta rotis Aurora reducet,
151propositum repetemus opus; nunc Phoebus utraque
152distat idem terra finditque vaporibus arva.