Direct reading · Original
Book 1 · lines 89–103
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
89Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,
90sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
91Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo
92aere legebantur, nec supplex turba timebat
93iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.
94Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
95montibus in liquidas pinus descenderat undas,
96nullaque mortales praeter sua litora norant.
97Nondum praecipites cingebant oppida fossae;
98non tuba directi, non aeris cornua flexi,
99non galeae, non ensis erat: sine militis usu
100mollia securae peragebant otia gentes.
101ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis
102saucia vomeribus per se dabat omnia tellus;
103contentique cibis nullo cogente creatis