Direct reading · Original
Book 4 · lines 167–181
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
167Desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa est
168dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.
169“Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,
170cepit amor Solem: Solis referemus amores.
171Primus adulterium Veneris cum Marte putatur
172hic vidisse deus: videt hic deus omnia primus.
173Indoluit facto, Iunonigenaeque marito
174furta tori furtique locum monstravit. At illi
175et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat
176excidit. Extemplo graciles ex aere catenas
177retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,
178elimat (non illud opus tenuissima vincant
179stamina, non summo quae pendet aranea tigno),
180utque leves tactus momentaque parva sequantur
181efficit et lecto circumdata collocat arte.