Direct reading · Original
Book 5 · lines 409–423
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
409Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
410quod coit angustis inclusum cornibus aequor.
411Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
412inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
413Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo
414agnovitque deam. “Nec longius ibitis!” inquit,
415“non potes invitae Cereris gener esse: roganda,
416non rapienda fuit. Quodsi componere magnis
417parva mihi fas est, et me dilexit Anapis:
418exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.”
419Dixit et in partes diversas bracchia tendens
420obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram,
421terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
422contortum valido sceptrum regale lacerto
423condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit