Direct reading · Original
Book 6 · lines 675–689
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
675Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae
676tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.
677Sceptra loci rerumque capit moderamen Erechtheus,
678iustitia dubium validisne potentior armis.
679Quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat
680femineae sortis: sed erat par forma duarum.
681E quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,
682Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,
683dilectaque diu caruit deus Orithyia,
684dum rogat et precibus mavult quam viribus uti.
685Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
686quae solita est illi nimiumque domestica vento,
687“et merito!” dixit: “quid enim mea tela reliqui,
688saevitiam et vires iramque animosque minaces,
689admovique preces, quarum me dedecet usus?