Direct reading · Original
Book 8 · lines 725–738
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
725Desierat cunctosque et res et moverat auctor,
726Thesea praecipue. Quem facta audire volentem
727mira deum, innixus cubito Calydonius amnis
728talibus adloquitur: “Sunt, o fortissime, quorum
729forma semel mota est et in hoc renovamine mansit,
730sunt, quibus in plures ius est transire figuras,
731ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu.
732Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem;
733nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
734anguis eras, modo te faciebant cornua taurum.
735Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri;
736interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,
737flumen eras, interdum undis contrarius ignis.
738Nec minus Autolyci coniunx, Erysichthone nata,