Direct reading · Original
Book 9 · lines 666–681
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
666Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
667implesset monstri, si non miracula nuper
668Iphide mutata Crete propiora tulisset.
669Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
670progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,
671ingenua de plebe virum. Nec census in illo
672nobilitate sua maior, sed vita fidesque
673inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures
674vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:
675“Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore,
676utque marem parias; onerosior altera sors est,
677et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo
678edita forte tuo fuerit si femina partu,
679(invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.”
680Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis,
681tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.