Direct reading · Original
Book 10 · lines 220–234
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
220At si forte roges fecundam Amathunta metallis,
221an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque
222atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu
223frons erat: unde etiam nomen traxere Cerastae.
224Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;
225ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam
226advena vidisset, mactatos crederet illic
227lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:
228hospes erat caesus. Sacris offensa nefandis
229ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat
230deserere alma Venus. “Sed quid loca grata, quid urbes
231peccavere meae? Quod” dixit “crimen in illis?
232Exsilio poenam potius gens impia pendat,
233vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.
234Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?”