Direct reading · Original
Book 10 · lines 243–257
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
243Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes
244viderat, offensus vitiis, quae plurima menti
245femineae natura dedit, sine coniuge caelebs
246vivebat thalamique diu consorte carebat.
247Interea niveum mira feliciter arte
248sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
249nulla potest: operisque sui concepit amorem.
250Virginis est verae facies, quam vivere credas,
251et, si non obstet reverentia, velle moveri:
252ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit
253pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
254Saepe manus operi temptantes admovet, an sit
255corpus an illud ebur: nec adhuc ebur esse fatetur.
256Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque,
257et credit tactis digitos insidere membris,