Direct reading · Original
Book 42
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quorsum haec? quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. praecipiendum est igitur bonis, ut; si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant; improbis autem poena statuenda est, nec vero minor eis qui secuti erunt alterum, quam eis qui ipsi fuerint impietatis duces. quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? qui cum imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit: fecit idem quod viginti annis ante apud nos fecerat Coriolanus.