Direct reading · Original
Book 7
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem—nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent—Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum. hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes. itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D.