Carmina (Carmen 51 et 85)

Gaius Valerius Catullus

Original language · as published

Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi <vocis> in ore, lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte. Otium, Catulle, tibi molestum est: nurit te requiret quod rem puella magis, solet, amare et desiderare.

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.