In principio creavit Deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit Deus lucem ac tenebras.
Appellavitque Deus lucem diem, et tenebras noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
Dixit autem Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quae erant sub firmamento ab aquis quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
Et vocavit Deus firmamentum caelum. Factumque est vespere et mane, dies secundus.
Dixit vero Deus: Congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum, et appareat arida. Factumque est ita. Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
Dixitque Deus: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
Et protulit terra herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum, et lignum faciens fructum, cuius semen in semetipso erat, iuxta genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. Factumque est vespere et mane, dies tertius.
Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem: et sint in signa, et tempora, et dies, et annos:
Et sint in luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram. Et factum est ita. Et fecit Deus duo luminaria magna: luminare maius ut dominaretur diei, et luminare minus ut dominaretur nocti: et stellas.
Et posuit eas Deus in firmamento caeli ut lucerent super terram, et ut praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
Factumque est vespere et mane, dies quartus.
Dixit vero Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli. Et creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae iuxta species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
Benedixitque illis Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas in mari: avesque multiplicentur super terram.
Factumque est vespere et mane, dies quintus.
Dixit autem Deus: Producat terra animam viventem iuxta genus suum: bestiam, et reptile, et bestiam terrae iuxta species suas. Et factum est ita.
Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terrae iuxta species suas. Et vidit Deus quod esset bonum.
Dixitque Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, et universae terrae omnis, et omnique reptili quod movetur super terram.
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Benedixitque illis Deus, et ait illis Deus: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animalibus quae moventur super terram.
Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et omne lignum quod habet in semetipso fructum ligni afferentis semen: erit vobis in escam.
Et universis bestiis terrae, et universis volatilibus caeli, et omnibus quae moventur in terra, in quibus est anima vivens, dabo omnem herbam virentem in escam. Et factum est ita.
Videbatque Deus cuncta quae fecerat, et ecce erant valde bona. Factumque est vespere et mane, dies sextus.