Epistulae Morales ad Lucilium, Epistula I

Lucius Annaeus Seneca

Original language · as published

Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva.

Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus.

Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeterit; quidquid aetatis retro est mors tenet.

Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas complectere. Sic fiet ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. Dum differtur vita, transcurrit.

Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult. Et tanta stultitia mortalium est ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi cum impetravere patiantur; nemo se iudicat quicquam debere qui tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere.

Interrogabis fortasse quid ego faciam, qui tibi ista praecipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum, sed diligentem, evenit, ratio mihi constat inpensae. Non possum dicere nihil perdere me, sed quid perdam et quare et quemadmodum, dicam; causas paupertatis meae reddam.

Sed contingit mihi quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo succurrit.

Quid ergo est? non puto pauperem cui quantulumcumque superest satis est. Tu tamen malo serves tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum est maioribus nostris, sera parsimonia in fundo est; non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet.

Vale.