Direct reading · Original
Book 13 · section 41
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret agitavit, concessisse illuc Tiridaten ratus. dein postquam exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus inciperet. sed oppidani portis sponte patefactis se suaque Romanis permisere, quod salutem ipsis tulit: Artaxatis ignis immissus deletaque et solo aequata sunt, quia nec teneri poterant sine valido praesidio ob magnitudinem moenium, nec id nobis virium erat quod firmando praesidio et capessendo bello divideretur, vel si integra et incustodita