Direct reading · Original
Book 14 · section 12
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Miro tamen certamine procerum decernuntur supplicationes apud omnia pulvinaria, utque Quinquatrus quibus apertae insidiae essent ludis annuis celebrarentur; aureum Minervae simulacrum in curia et iuxta principis imago statuerentur; dies natalis Agrippinae inter nefastos esset. Thrasea Paetus silentio vel brevi adsensu priores adulationes transmittere solitus exiit tum senatu ac sibi causam periculi fecit, ceteris libertatis initium non praebuit. prodigia quoque crebra et inrita intercessere: anguem enixa mulier et alia in concubitu mariti fulmine exanimata; iam sol repente obscu- ratus et tactae de caelo quattuordecim urbis regiones.