Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 522–536
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
522Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
523sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
524Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
525insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
526corpoream quoque enim constare fatendumst
527et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
528Praeterea radit vox fauces saepe facitque
529asperiora foras gradiens arteria clamor,
530quippe per angustum turba maiore coorta
531ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
532scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
533haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
534corporeis e principiis, ut laedere possint.
535nec te fallit item quid corporis auferat et quid
536detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis