Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 858–872
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
858Illud item non est mirandum, corporis ipsa
859quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
860quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
861multa modis multis docui, sed plurima debent
862ex animalibus; quia sunt exercita motu,
863multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
864multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
865his igitur rebus rarescit corpus et omnis
866subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
867propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
868et recreet vires inter datus, atque patentem
869per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
870umor item discedit in omnia quae loca cumque
871poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
872corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,