Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 1058–1072
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1058Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
1059hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
1060stillavit gutta et successit frigida cura;
1061nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
1062illius et nomen dulce obversatur ad auris.
1063sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
1064absterrere sibi atque alio convertere mentem
1065et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
1066nec retinere semel conversum unius amore
1067et servare sibi curam certumque dolorem;
1068ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
1069inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
1070si non prima novis conturbes volnera plagis
1071volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
1072aut alio possis animi traducere motus.