Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 1073–1086
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1073Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
1074sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
1075nam certe purast sanis magis inde voluptas
1076quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
1077fluctuat incertis erroribus ardor amantum
1078nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
1079quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
1080corporis et dentes inlidunt saepe labellis
1081osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
1082et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
1083quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
1084sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
1085blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
1086namque in eo spes est, unde est ardoris origo,