Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 1141–1155
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1141Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
1142inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
1143prendere quae possis oculorum lumine operto.
1144innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
1145qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
1146nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
1147non ita difficile est quam captum retibus ipsis
1148exire et validos Veneris perrumpere nodos.
1149et tamen implicitus quoque possis inque peditus
1150effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
1151et praetermittas animi vitia omnia primum
1152aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
1153nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
1154et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
1155multimodis igitur pravas turpisque videmus