Step 1 of 6 · Read it through once
Book 1 · lines 418–432
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
418Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
419omnis ut est igitur per se natura duabus
420constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
421haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
422corpus enim per se communis dedicat esse
423sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
424haut erit occultis de rebus quo referentes
425confirmare animi quicquam ratione queamus.
426tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
427si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
428esse neque omnino quoquam diversa meare;
429id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
430praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
431corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
432quod quasi tertia sit numero natura reperta.