Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 1–15
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
2condere pro rerum maiestate hisque repertis?
3quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
4pro meritis eius possit, qui talia nobis
5pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
6nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
7nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
8dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
9qui princeps vitae rationem invenit eam quae
10nunc appellatur sapientia, quique per artem
11fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
12in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
13confer enim divina aliorum antiqua reperta.
14namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
15vitigeni laticem mortalibus instituisse;