Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 55–69
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
55Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
56persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
57foedere sint, in eo quam sit durare necessum
58nec validas valeant aevi rescindere leges,
59quo genere in primis animi natura reperta est
60nativo primum consistere corpore creta,
61nec posse incolumem magnum durare per aevum,
62sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
63cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
64quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
65ut mihi mortali consistere corpore mundum
66nativomque simul ratio reddunda sit esse;
67et quibus ille modis congressus materiai
68fundarit terram caelum mare sidera solem
69lunaique globum; tum quae tellure animantes