Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 146–161
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
146Illud item non est ut possis credere, sedes
147esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
148tenvis enim natura deum longeque remota
149sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
150quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
151tactile nil nobis quod sit contingere debet;
152tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
153quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
154dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
155quae tibi posterius largo sermone probabo.
156Dicere porro hominum causa voluisse parare
157praeclaram mundi naturam proptereaque
158adlaudabile opus divom laudare decere
159aeternumque putare atque inmortale futurum,
160nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
161gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,