Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 351–365
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
351Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
352aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
353nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
354dissociare intus partis, ut materiai
355corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
356aut ideo durare aetatem posse per omnem,
357plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
358quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
359aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
360quo quasi res possint discedere dissoluique,
361sicut summarum summa est aeterna, neque extra
362qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
363possint incidere et valida dissolvere plaga.
364at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
365naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,