Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 509–523
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
509Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
510principio magnus caeli si vortitur orbis,
511ex utraque polum parti premere aera aëra nobis
512dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
513inde alium supra fluere atque intendere eodem
514quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
515aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
516ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
517est etiam quoque uti possit caelum omne manere
518in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
519sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
520quaerentesque viam circum versantur et ignes
521passim per caeli volvunt summania templa,
522sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer aër
523versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,