Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 534–548
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
534Terraque ut in media mundi regione quiescat,
535evanescere paulatim et decrescere pondus
536convenit atque aliam naturam supter habere
537ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
538partibus aeriis aëriis mundi, quibus insita vivit.
539propterea non est oneri neque deprimit auras,
540ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
541nec caput est oneri collo nec denique totum
542corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
543at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
544pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
545usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
546sic igitur tellus non est aliena repente
547allata atque auris aliunde obiecta alienis,
548sed pariter prima concepta ab origine mundi