Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 751–765
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
751Solis item quoque defectus lunaeque latebras
752pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
753nam cur luna queat terram secludere solis
754lumine et a terris altum caput obstruere ei,
755obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
756tempore eodem aliut facere id non posse putetur
757corpus, quod cassum labatur lumine semper?
758solque suos etiam dimittere languidus ignis
759tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
760cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
761quae faciunt ignis interstingui atque perire?
762et cur terra queat lunam spoliare vicissim
763lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
764menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
765tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae